라틴어 문장 검색

Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens calcanea equi, ut cadat ascensor eius retro.
단은 길가의 뱀 오솔길의 독사. 말 뒤꿈치를 물어 그 위에 탄 사람이 뒤로 떨어진다. (불가타 성경, 창세기, 49장17)
Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: " Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare!
그때 모세와 이스라엘 자손들이 주님께 이 노래를 불렀다. 그들은 이렇게 노래하였다. “나는 주님께 노래하리라. 그지없이 높으신 분, 말과 기병을 바다에 처넣으셨네. (불가타 성경, 탈출기, 15장1)
quibus praecinebat dicens: " Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare! ".
미르얌이 그들에게 노래를 메겼다. “주님께 노래하여라. 그지없이 높으신 분, 말과 기병을 바다에 처넣으셨네.” (불가타 성경, 탈출기, 15장21)
Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigae suo: " Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum ".
그런데 어떤 병사가 무턱대고 쏜 화살이 이스라엘 임금을 맞추었다. 화살이 갑옷 가슴막이의 이음매에 꽂히자, 임금은 자기 병거를 모는 부하에게 말하였다. “병거를 돌려 싸움터에서 빠져나가자. 내가 부상을 입었다.” (불가타 성경, 열왕기 상권, 22장34)
Eliseus autem videbat et clamabat: " Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius! ". Et non vidit eum amplius; apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes.
엘리사는 그 광경을 보면서 외쳤다. “나의 아버지, 나의 아버지! 이스라엘의 병거이시며 기병이시여!” 엘리사는 엘리야가 더 이상 보이지 않자, 자기 옷을 움켜쥐고 두 조각으로 찢었다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 2장12)
Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est; descenditque ad eum Ioas rex Israel et flebat coram eo dicebatque: " Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius! ".
엘리사가 죽을 병이 들자, 이스라엘 임금 여호아스가 그에게 내려와 그 앞에서 울며 말하였다. “나의 아버지, 나의 아버지! 이스라엘의 병거이시며 기병이시여!” (불가타 성경, 열왕기 하권, 13장14)
Nunc igitur spondete cum domino meo rege Assyriorum; dabo tibi duo milia equorum; et vide an habere valeas ascensores eorum.
자, 이제 아시리아의 임금님이신 나의 주군과 내기를 해 보아라. 네가 기수들을 마련할 수만 있다면, 내가 너에게 말 이천 마리를 주겠다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 18장23)
Accidit autem, ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille aurigae suo ait: " Converte manum tuam et educ me de acie, quia vulneratus sum ".
그런데 어떤 병사가 무턱대고 쏜 화살이 이스라엘 임금을 맞추었다. 화살이 갑옷 가슴막이의 이음매에 꽂히자, 임금은 자기 병거를 모는 부하에게 말하였다. “병거를 돌려 싸움터에서 빠져나가자. 내가 부상을 입었다.” (불가타 성경, 역대기 하권, 18장33)
et dixit ad eum: " Haec dicit rex magnus, universae terrae dominus. Ecce tu exies a facie mea et accipies tecum viros fidentes in virtute sua: in centum viginti milia peditum et multitudinem equorum cum ascensoribus duodecim milia;
“온 세상의 주인인 대왕이 이렇게 말한다. 너는 내 앞에서 물러가, 힘이 세다고 자신하는 보병 십이만과 만 이천 명의 기병을 거느리고, (불가타 성경, 유딧기, 2장5)
Ecce enim Assyrii repleti sunt in virtute sua et exaltati sunt in equo et ascensore, gloriati sunt in brachio peditum, speraverunt in clipeis et lancea et arcu et fundibula et nescierunt quoniam tu es Dominus, qui conteris bella;
그런데 저 아시리아인들은 무력이 넘쳐나, 말과 기병으로 우쭐대고 보병의 위세로 뽐내며, 방패와 창과 활과 투석기에 희망을 겁니다. 저들은 당신께서 전쟁을 쳐 없애 버리시는 주님이심을 모릅니다. (불가타 성경, 유딧기, 9장7)
Cum tempus fuerit, in altum alas erigit, deridet equum et ascensorem eius.
그러나 그것은 날개를 높이 칠 때면 말과 기수를 우습게 여긴다. (불가타 성경, 욥기, 39장18)
Ab increpatione tua, Deus Iacob dormitaverunt auriga et equus.
야곱의 하느님, 당신의 호령에 수레도 말도 까무러쳤습니다. (불가타 성경, 시편, 76장7)
Et nunc sponde domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo milia equorum, si poteris ex te praebere ascensores eorum.
자, 이제 아시리아의 임금님이신 나의 주군과 내기를 해 보아라. 네가 기수들을 마련할 수만 있다면, 내가 너에게 말 이천 마리를 주겠다. (불가타 성경, 이사야서, 36장8)
et collisi in te equum et equitem eius et collisi in te currum et ascensorem eius
나는 너를 통하여 말과 기병을 부수고 너를 통하여 병거와 병거 부대를 부수었다. (불가타 성경, 예레미야서, 51장21)
vestitos hyacintho, principes et magistratus, iuvenes desiderabiles universi, equites ascensores equorum.
그들은 자주색 옷을 입은 지방관과 총독이며, 말을 잘 타는 기사로서 모두 멋진 젊은이였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 23장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION