라틴어 문장 검색

et hunc descensum et ascensum facit exsufflatio spiritus, qui est in corde.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:23)
sin planis obliquis aliisve admotis obstaculis impedita ascendunt vel descendunt oblique, aequipollent quae sunt ut ascensus & descensus quatenus facti secundum perpendiculum:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 40:5)
Corporis de loco dato sursum vel deorsum projecti definire tempora ascensus vel descensus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 29:1)
Nam Scriptores qui motum gravium tractant, considerare solent ascensus & descensus ponderum, tam obliquos in planis quibuscunq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 24:3)
His affines sunt ascensus ac descensus corporum in superficiebus curvis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 9:1)
Et regrediendo, ex dato ascensus vel descensus spatio ABnk vel ABNK, dabitur tempus ADt vel ADT.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 58:2)
Ejus pars decima seu differentia inter descensum & ascensum in oscillatione mediocri 2/5 dig.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 89:7)
Et quoniam motus undarum fit per aquae successivum ascensum & descensum, sic ut ejus partes A, C, E, &c.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 30:5)
alternus ille ascensus & descensus analogus erit motui reciproco aquae in canali, easdemque temporis leges observabit:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 30:8)
sed ascensus & descensus ille verius fit per circulum, ideoque tempus hac Propositione non nisi quamproxime definitum esse affirmo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 33:2)
Si vero articulis ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus vinciunt et descensus, offunditur densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima quidem et apposita cernere queamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 5:1)
Commode vero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam varietate corpus moveat, nisi tamen id perquam inbecillum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장22)
Commode uero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam uarietate corpus moueat, nisi tamen id perquam inbecillum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 6:1)
siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam varietate corpus movet;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 6:3)
Nam si Rotae, qua Cyclois intra globum describitur, diameter constituatur aequalis semidiametro globi, Cyclois evadet linea recta per centrum globi transiens, & Oscillatio jam erit descensus & subsequens ascensus in hac recta.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 38:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION