라틴어 문장 검색

Quod itaque ait Apostolus quosdam philosophorum et gentilium sapientium, hoc quod de Deo vel caeteris intelligebant, sibi potius quam Deo ascripsisse, atque hinc excaecari meruisse, paucis potius quam multis imputandum videtur, sicut et ipsa turpitudinis poena quam consequenter adjungit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:1)
Adiunget Dominus tibi pestilentiam, donec consumat te de terra, ad quam ingredieris possidendam.
주님께서는 너희에게 계속 흑사병이 달라붙게 하시어, 너희가 차지하러 들어가는 땅에서 마침내 너희를 없애 버리실 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장21)
Et elegerunt ex seipsis viros centum et adiunxerunt ei et abrae eius et perduxerunt eas ad tabernaculum Holofernis.
그들은 자기들 가운데에서 백 명을 뽑아 유딧과 그의 시녀에게 붙여 주어, 홀로페르네스의 천막으로 인도하게 하였다. (불가타 성경, 유딧기, 10장17)
Miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israel et requiescere eos faciet super humum suam; adiungetur advena ad eos et adhaerebit domui Iacob.
주님께서는 정녕 야곱을 가엾이 여기시고 이스라엘을 다시 선택하시어, 그들을 고향에 자리 잡게 하실 것이다. 이방인들이 그들과 합류하고 야곱 집안에 받아들여지며, (불가타 성경, 이사야서, 14장1)
Et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum; et erunt in unionem in manu tua.
그리고 그 나무토막들이 하나가 되게 서로 연결시켜라. 그리하여 네 손안에서 하나가 되게 하여라. (불가타 성경, 에제키엘서, 37장17)
Dixit autem Spiritus Philippo: " Accede et adiunge te ad currum istum ".
그때에 성령께서 필리포스에게, “가서 저 수레에 바싹 다가서라.” 하고 이르셨다. (불가타 성경, 사도행전, 8장29)
Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,
과부 명단에 오를 수 있는 이는 예순 살 이상으로 한 남편의 충실한 아내였고, (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 5장9)
"operam dare" sed adiunxit "pariter", nolens quicquam agere quod studio equaretur philosophie."
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:21)
" Quid etiam impedit, cum omnis Ecclesia in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti pariter consecretur, nec sit eorum in aliquo possessio diversa, quod domus Domini non ita Patri vel Spiritui sancto ascribatur, sicut Filio?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 8:4)
Cui etiam probabilius quam alicui aliarum personarum templum ascribendum videtur, si diligentius apostolicam attendamus auctoritatem atque ipsius Spiritus operationem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 10:1)
Nulli enim trium personarum speciale templum specialiter ascribit Apostolus, nisi Spiritui sancto;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 10:2)
" Quis etiam divinorum sacramenta beneficiorum que in Ecclesia fiunt operationi divine gratie, que Spiritus sanctus intelligitur, nesciat specialiter ascribi?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 10:6)
Absit ergo in Filio Dei aliud plus minusve, aut in loco aut in tempore, aut in potentia, aut in scientia, aut in aequalitate, aut in subjectione, cum dicitur hoc ut divinitati ejus ascribatur, non carni!
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:21)
Ex his quidem verbis Hieronymi, cum profitetur nil plus in Patre quam in Filio, vel minus in Filio quam in Patre reperiri, excepto quod Filius a seipso non est, sicut et Pater profecto, videtur juxta naturam vel modum existentiae, non operationis, hanc quasi propriam Patri ascribere potentiam, quod solus ipse per se subsistere queat, vel a seipso existere habeat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:1)
Quod si etiam tam evangelica quam apostolica discutiamus dicta, intelligimus, juxta ipsius locutionis proprietatem, ea quae ad potentiam pertinent, Patri specialiter ascribi, ut hic quoque aperte colligi possit vocabulo Patris ipsam specialiter omnipotentiam designari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION