라틴어 문장 검색

Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum.
“너희가 이웃의 포도밭에 들어갈 경우, 원하는 만큼 배불리 포도를 먹을 수는 있지만 그릇에 담아서는 안 된다. (불가타 성경, 신명기, 23장25)
Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
사람들은 모두 배불리 먹었다. 그리고 남은 조각을 모았더니 일곱 바구니에 가득 찼다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 15장37)
Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis?
그리고 빵 일곱 개로 사천 명이 먹은 일을 기억하지 못하느냐? 너희가 몇 광주리를 거두었느냐? (불가타 성경, 마태오 복음서, 16장10)
Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris.
“나를 믿는 이 작은 이들 가운데 하나라도 죄짓게 하는 자는, 연자매를 목에 달고 바다 깊은 곳에 빠지는 편이 낫다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 18장6)
Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
사람들은 배불리 먹었다. 그리고 남은 조각을 모았더니 일곱 바구니나 되었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 8장8)
" Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis? ". Et dicunt ei: " Septem ".
“빵 일곱 개를 사천 명에게 떼어 주었을 때에는, 빵 조각을 몇 바구니나 가득 거두었느냐?” 그들이 “일곱입니다.” 하고 대답하자, (불가타 성경, 마르코 복음서, 8장20)
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.
“나를 믿는 이 작은 이들 가운데 하나라도 죄짓게 하는 자는, 연자매를 목에 걸고 바다에 던져지는 편이 오히려 낫다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 9장42)
accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta.
그래서 그의 제자들이 밤에 그를 데려다가 바구니에 실어 성벽에 난 구멍으로 내려 보냈다. (불가타 성경, 사도행전, 9장25)
et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius.
사람들이 나를 광주리에 담아 성벽에 난 창문으로 내려 주어서 그의 손아귀를 벗어난 일도 있습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 11장33)
Unde falsa illius adhortatione ducentis navibus praedictas turres vallaverunt, et malis navium procera longitudine nubes tangentibus et sportas vimineas in summitate affixas continentibus, custodes praesidiorum graviter oppresserunt, creberrimis lapidum et sagittarum ictibus a superveniente arbore turres et viros impugnantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:6)
Aeblus et Asinarius comites cum copiis Wasconum ad Pampilonam missi, cum peracto iam sibi iniuncto negotio reverterentur, in ipso Pirinei iugo perfidia montanorum in insidias deducti ac circumventi capti sunt, et copiae, quas secum habuere, pene usque ad internicionem deletae;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 302:1)
et Aeblus quidem Cordubam missus, Asinarius vero misericordia eorum, qui eum ceperant, quasi qui consanguineus eorum esset, domum redire permissus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 302:2)
"Nec morata Psyche pergit Taenarum sumptisque rite stipibus illis et offulis, infernum decurrit meatum transitoque per silentium asinaria debili et amnica stipe vectori data, neglecto superi natantis mortui desiderio, et spretis textricum subdolis precibus, et offulae cibo sopita canis horrenda rabie, domum Proserpinae penetrat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:155)
"nam mulierem putantes asinariam concedebant liberos abitus, quippe cum mihi etiam tunc depiles genae levi pueritia splendicarent."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:23)
Fuit in illo conventiculo matrona quaedam pollens et opulens, quae more ceterorum visum meum mercata ac dehinc multiformibus Iudiciis delectata per admirationem assiduam paulatim in admirabilem mei cupidinem incidit, nec ullam vesanae libidini medelam capieris ad instar asinariae Pasiphaae complexus meos ardenter expectabat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION