라틴어 문장 검색

Cum autem columna fumi de civitate conscendere coepisset, et Beniamin quoque retro aspiciens cerneret de civitate flammas in sublime ferri,
(불가타 성경, 판관기, 20장40)
nam neque tam est acris acies in naturis hominum et ingeniis, ut res tantas quisquam nisi monstratas possit videre, neque tanta tamen in rebus obscuritas, ut eas non penitus acri vir ingenio cernat, si modo aspexerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 124:1)
et invidiose dicit Ilium, quasi ipsam cernat civitatem, cum Troianos aspexerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 682)
In qua velim sit illud, quod saepe posuisti, ut non necesse sit consumere aetatem atque ut possit is illa omnia cernere, qui tantum modo aspexerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 145:5)
Sed quia contingere hoc non potest, est sic nobis aspicienda, quemadmodum mundi secreta cernuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 1:4)
quem longe "serpentem" et manantem aspicies proceraque Vincla videbis, quae retinent Pisces caudarum a parte locata Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen Aram, quam flatu permulcet spiritus austri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:4)
longi tu sola laboris conscia, cumque tuis crevit mea Thebais annis, qualem te nuper Stygias prope raptus ad umbras, cum iam Lethaeos audirem comminus amnes, aspexi, tenuique oculos iam morte cadentes, scilicet exhausti Lachesis mihi tempora fati te tantum miserata dedit, superique potentes invidiam timuere tuam.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 15)
cum repente terram et maria caelumque vidissent, nubium magnitudinem ventorumque vim cognovissent aspexissentque solem eiusque cum magnitudinem pulchritudinemque tum etiam efficientiam cognovissent, quod is diem efficeret toto caelo luce diffusa, cum autem terras nox opacasset tum caelum totum cernerent astris distinctum et ornatum lunaeque luminum varietatem tum crescentis tum senescentis, eorumque omnium ortus et occasus atque in omni aeternitate ratos inmutabilesque cursus - quae cum viderent, profecto et esse deos et haec tanta opera deorum esse arbitrarentur". atque haec quidem ille;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 95:2)
Cernere facundi Tibur glaciale Vopisci si quis et inserto geminos Aniene penates aut potuit sociae commercia noscere ripae certantesque sibi dominum defendere villas, illum nec calido latravit Sirius astro, nec gravis aspexit Nemeae frondentis alumnus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci1)
Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae.
노아가 육백한 살이 되던 해, 첫째 달 초하룻날에 땅의 물이 말랐다. 노아가 방주 뚜껑을 열고 내다보니 과연 땅바닥이 말라 있었다. (불가타 성경, 창세기, 8장13)
probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus,
그리고 에사우는 자기 아버지 이사악이 가나안 여자들을 달갑게 여기지 않는 것도 보았다. (불가타 성경, 창세기, 28장8)
Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: " Da mihi liberos, alioquin moriar ".
라헬은 자기가 야곱에게 아이를 낳아 주지 못하는 것 때문에, 언니를 시샘하며 야곱에게 말하였다. “나도 아이를 갖게 해 주셔요. 그러지 않으시면 죽어 버리겠어요.” (불가타 성경, 창세기, 30장1)
Respondit ei Laban: " Filiae filiae meae et filii filii mei et greges greges mei et omnia, quae cernis, mea sunt; et filiabus meis quid possum facere illis hodie et filiis earum, quos genuerunt?
라반이 야곱에게 대답하였다. “이 여자들은 내 딸들이고 이 아이들은 내 손자들이며, 이 가축 떼도 내 가축 떼일세. 자네가 보고 있는 것들이 모두 내 것이네. 그렇지만 오늘에 와서 내가 여기 있는 내 딸들이나 그 애들이 낳은 아이들을 어찌하겠는가? (불가타 성경, 창세기, 31장43)
Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Ae gypto, dixit filiis suis: " Quare aspicitis vos invicem?
야곱은 이집트에 곡식이 있다는 것을 알았다. 그래서 야곱은 아들들에게 “어째서 서로 쳐다보고만 있느냐?” 하면서 (불가타 성경, 창세기, 42장1)
Dixit ergo Ioseph ad populos: " En, ut cernitis, et vos et terram vestram pharao possidet; accipite semina et serite agros,
그런 다음 요셉이 백성에게 말하였다. “나는 오늘 여러분과 여러분의 농토를 파라오의 것으로 사들였소. 자, 여기에 씨앗이 있으니 농토에 씨앗을 뿌리시오. (불가타 성경, 창세기, 47장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION