라틴어 문장 검색

Hinc in aequalibus distantiis a centris homogenearum Sphaerarum, attractiones sunt ut Sphaerae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 23:2)
Attractiones Sphaerarum, versus alias Sphaeras homogeneas, sunt ut Sphaerae trahentes applicatae ad quadrata distantiarum centrorum suorum a centris earum quas attrahunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 29:2)
Utrum autem mulier vel amator novum licenter petat amorem, praesenti opere tibi non laboramus exponere, quia sive licite sive minus licenter istud agatur, postquam novi quisquam radio fuerit pertactus amoris, violenter cogitur attractione propriis motibus obedire tanquam alieno subiectus arbitrio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 8:1)
Haec pestis non solum plebeae vulgaritatis inimicatur hominibus, verum [0462D] etiam praelatorum superciliosas sibi facit inclinare cervices, quibus Bacchi gratiae non sufficiunt, quas in eum gratia naturae diffudit, verum etiam arundineam usurpantes attractionem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:7)
calidum enim per propriam formam, non caelestem, est congregativum homogeneorum et disgregativum heterogeneorum, et frigidum e contrario.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 10:6)
Quinetiam ubi non datur homini facultas operandi, sed tantum sciendi, ut in coelestibus (neque enim ceditur homini operari in coelestia, aut ea immutare aut transformare), tamen inquisitio facti ipsius sive veritatis rei, non minus quam cognitio causarum et consensuum, ad primaria illa et catholica axiomata de naturis simplicibus (veluti de natura rotationis spontaneae, attractionis sive virtutis magneticae, et aliorum complurium quae magis communia sunt quam ipsa coelestia) refertur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:3)
hoc ipsum enim innuit separatio corporum similarium per distillationes et alios solutionum modos, ut dissimilaritas compositi per congregationem partium homogenearum appareat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:7)
eam vero in corporibus homogeneis (qualia sunt liquida) esse debilem et infirmam, in corporibus vero, quae sunt composita ex heterogeneis, magis esse vividam et fortem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:17)
propterea quod admotio heterogenei constringit corpora, at subintratio homogenei solvit et relaxat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:18)
sit natura inquisita Attractio, sive Coitio Corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:2)
quo longius ab ea absint, debilius et tardius (ut fit in attractionibus magneticis);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 353:6)
Quod si inveniatur virtus ponderum minui in sublimi, aggravari in subterraneis, recipiatur pro causa ponderis attractio a massa corporea terrae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:7)
per quem partes homogeneae in corpore aliquo separant se ab heterogeneis, et coeunt inter sese;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:2)
sed multo magis per desiderium homogeneorum inter se coeundi et se uniendi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:7)
hinc fit, quod calor pronuntietur esse illud quod separet heterogenea, congreget homogenea.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION