라틴어 문장 검색

sed vehementer opus est nobis et voluntatem et auctoritatem et imperium tuum accedere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 42 2:1)
caedi vidistis populum Romanum, contionem gladiis disturbari, cum audiretur silentio M. Caelius, tribunus plebis, vir et in re publica fortissimus, in suscepta causa firmissimus, et bonorum voluntati, auctoritati senatus deditus, et in hac Milonis sive invidia sive fortuna, singulari, divina, incredibili fide.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 3:5)
humanum, quod spectatur ex auctoritate, ex voluntate, ex oratione aut libera aut expressa, in quo insunt scripta pacta promissa iurata quaesita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 2:8)
est enim illud senatus consultum summa pedariorum voluntate nullius nostrum auctoritate factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 18:3)
unum illud audeo, quod antea tibi saepe significavi, nunc quoque re perspecta et cognita scribere, vehementer quosdam homines et eos maxime, quite et maxime debuerunt et plurimum iuvare potuerunt, invidisse dignitati tuae, simillimamque in re dissimili tui temporis nunc et nostri quondam fuisse rationem, ut, quos tu rei publicae causa laeseras, palam te oppugnarent, quorum auctoritatem, dignitatem voluntatemque defenderas, non tam memores essent virtutis tuae quam laudis inimici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 3:2)
a me autem ei contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate plurimum possunt, quorum ego nec benevolentiam erga me ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 4:2)
voluntas senatus pro auctoritate haberi debet, cum auctoritas impeditur metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 7 2:2)
Quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 20:9)
nam neque de monimentis meis ab iis adiutus es, a quibus debuisti, neque de vi nefaria, qua cum fratre eram domo expulsus, neque hercule in iis ipsis rebus, quae quamquam erant mihi propter rei familiaris naufragia necessariae, tamen a me minimi putabantur, in meis damnis ex auctoritate senatus sarciendis eam voluntatem, quam exspectaram, praestiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 6:2)
medio responso spem ad voluntatem interpretantibus fecerat cessurum patrum auctoritati esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 476:2)
debere eos Italiae totius auctoritatem sequi potius quam unius hominis voluntati obtemperare.
(카이사르, 내란기, 1권 35:3)
certa voluntas si tua in hoc consentit auctoritas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5481)
quem ad salutem meam voluntas impulit, vis retardavit, auctoritas vestra revocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 4:2)
sum enim et ab observando homine perverso liber et ad dignitatem in re publica retinendam contra illius voluntatem solutus, et ille secundus in dicendo locus habet auctoritatem paene principis et voluntatem non nimis devinctam beneficio consulis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 4:3)
tibi vero, frater, neque hortanti deero neque roganti, nam neque auctoritate quisquam apud me plus valere te potest neque voluntate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION