라틴어 문장 검색

Te quoque, ut hos timeas, siquid prodesse monendo possit, Adoni, monet, fortis que fugacibus esto inquit in audaces non est audacia tuta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:8)
Non huc nobilitas generis, non gracia forme, Non gaze deiectus amor, non gloria rerum, Non mundanus apex, non uirtus corporis, audax Improbitas hominis, preceps audacia tendit, Sed solum uirtus animi, constancia mentis Factaque nobilitas, non nata sed insita menti, Interior species, uirtutum copia, morum Regula, paupertas mundi, contemptus honoris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:7)
Hominibus profecto magno iudicio praeditis ludibrio sunt audaces, imo et apud ipsum vulgus audacia aliquid habet ridiculi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:34)
petimus abs te, M. Fanni, a vobisque, iudices, ut quam acerrime maleficia vindicetis, ut quam fortissime hominibus audacissimis resistatis, ut hoc cogitetis, nisi in hac causa qui vester animus sit ostendetis, eo prorumpere hominum cupiditatem et scelus et audaciam ut non modo clam verum etiam hic in foro ante tribunal tuum, M. Fanni, ante pedes vestros, iudices, inter ipsa subsellia caedes futurae sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 5장 1:2)
Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et palos de Iuda abstulit.
그는 용기를 내어 주님의 길을 걸으며 산당들과 아세라 목상들을 유다에서 없애 버렸다. (불가타 성경, 역대기 하권, 17장6)
Horruerunt Persae audaciam eius, et Medi turbati sunt constantia ipsius.
페르시아인들이 유딧의 담력에 떨고 메디아인들이 유딧의 용기에 깜짝 놀랐다. (불가타 성경, 유딧기, 16장10)
Nemo tam audax, ut suscitet eum. Quis enim resistere potest vultui eius?
그것을 흥분시킬 만큼 대담한 자 없는데 하물며 그 누가 내 앞에 나설 수 있느냐? (불가타 성경, 욥기, 41장2)
Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
당신의 전능하신 손, 무형의 물질로 세상을 창조하신 그 손이 곰의 무리나 사나운 사자들을 보내는 것은 어려운 일이 아니었습니다. (불가타 성경, 지혜서, 11장17)
Fortitudinem enim ostendis, cum non crederis esse in potentia consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis.
정녕 당신의 완전한 권능이 불신을 받을 때에만 당신께서는 힘을 드러내시고 그것을 아는 이들에게는 오만한 자세를 질책하십니다. (불가타 성경, 지혜서, 12장17)
Anima audax perdet dominum suum; et tolletur de numero anima eius, et extolletur in exemplum maius.
부패와 구더기가 그 무모한 자를 차지하여 그의 영혼은 파멸에 이르리라. (불가타 성경, 집회서, 19장3)
Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus novit illum labi.
남의 돈으로 제집을 짓는 자는 제 무덤에 쌓을 돌을 모으는 자와 같다. (불가타 성경, 집회서, 21장8)
Patrem et virum confundit filia audax, ab utrisque autem inhonorabitur.
건방진 여자는 제 아버지와 남편을 부끄럽게 하고 그 둘에게 천시를 당한다. (불가타 성경, 집회서, 22장5)
Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam, quae data est mihi a Deo,
그러나 나는 하느님께서 나에게 베푸신 은총에 힘입어 여러분의 기억을 새롭게 하려고, 어떤 부분에서는 상당히 대담하게 썼습니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 15장15)
maxime autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant dominationemque contemnunt. Audaces, superbi, glorias non metuunt blasphemantes,
특히 더러운 욕망에 빠져 육체를 따라 사는 자들과 주님의 주권을 업신여기는 자들을 그렇게 하실 것입니다. 그들은 당돌하고 거만하여 거리낌 없이 영광스러운 존재들을 모독합니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 2장10)
nosque etiam absentes scriptis internuntiis invicem liceret presentare et pleraque audacius scribere quam colloqui, et sic semper iocundis interesse colloquiis.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION