라틴어 문장 검색

verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
est et frigida multa, comes formidinis, aura, quae ciet horrorem membris et concitat artus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:2)
nam sine mente animoque nequit residere per artus temporis exiguam partem pars ulla animai, sed comes insequitur facile et discedit in auras et gelidos artus in leti frigore linquit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:4)
Exanimis artus et membra trementia vidi - Ut cum populeas ventilat aura comas, Ut leni Zephyro gracilis vibratur harundo, Summave cum tepido stringitur unda Noto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 739)
multimodis ut noscere possis dispertitam animae naturam exisse per artus et prius esse sibi distractam corpore in ipso, quam prolapsa foras enaret in aëris auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:9)
Postquam oleo gavisa cutis, petit aequor uterque procursu medium atque hausta vestitur harena, tum madidos artus alterno pulvere siccant, collaque demersere umeris et bracchia late vara tenent, iam tunc astu deducit in aequum callidus et celsum procurvat Agyllea Tydeus, submissus tergo et genibus vicinus harenae, ille autem, Alpini veluti regina cupressus verticis urgenti cervicem inclinat in austro vix sese radice tenens, terraeque propinquat, iamdudum aetherias eadem reditura sub auras:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권333)
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
그들은 주 하느님께서 저녁 산들바람 속에 동산을 거니시는 소리를 들었다. 사람과 그 아내는 주 하느님 앞을 피하여 동산 나무 사이에 숨었다. (불가타 성경, 창세기, 3장8)
Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius et artus et adipem adolevit igni;
그리고 모세는 그 숫양의 각을 떠서, 머리와 각을 뜬 고기와 지방을 살라 연기로 바쳤다. (불가타 성경, 레위기, 8장20)
Et post commotionem, ignis; non in igne Dominus. Et post ignem, sibilus aurae tenuis.
지진이 지나간 뒤에 불이 일어났다. 그러나 주님께서는 불 속에도 계시지 않았다. 불이 지나간 뒤에 조용하고 부드러운 소리가 들려왔다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 19장12)
Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi:
누군가 서 있는데 나는 그 모습을 알아볼 수 없었지. 그러나 그 형상은 내 눈앞에 있었고 나는 이렇게 속삭이는 소리를 들었다네. (불가타 성경, 욥기, 4장16)
Et statuit procellam eius in auram et tacuerunt fluctus eius.
광풍을 순풍으로 가라앉히시니 파도가 잔잔해졌다. (불가타 성경, 시편, 107장29)
Et cum ancoras abstulissent, committebant mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et, levato artemone, secundum flatum aurae tendebant ad litus.
그들은 닻들을 끊어 바다에 버리고 또 두 키를 묶었던 줄을 풀었다. 그리고 앞 돛을 올려 바람을 타고 해변 쪽으로 배를 몰았다. (불가타 성경, 사도행전, 27장40)
deinde Achillēs hastam summā vī conicit; volat hasta per auram et Hectorem trānsfīgit.
그리고 Achilles는 창을 최고의 힘으로 던진다; 창은 공기를 지나며 날아 Hector를 관통한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The death of Hector23)
dum dormit puella, tollit eam et per aurās vehit ad domum dīvīnam; ibi eam lēniter in lectō dēpōnit.
소녀가 자는 동안, 그녀를 들어올려 공중을 지나 거룩한 집으로 끌고간다; 거기에서 그녀를 침대에 부드럽게 내려놓는다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Fābula trīstis19)
mox saxa per aurās volābant.
곧 돌맹이가 하늘을 가로질러 날기 시작했다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia40)

SEARCH

MENU NAVIGATION