라틴어 문장 검색

et in Araba usque ad mare Chenereth in oriente et usque ad mare Arabae, quod est mare Salsissimum, ad orientalem plagam in via, quae ducit Bethiesimoth, et in australi parte, quae iacet ad radices Phasga.
그는 또 동쪽으로 킨네렛 바다까지 이르는 아라바와, 다시 동쪽의 벳 여시못 쪽으로 아라바 바다, 곧 ‘소금 바다’까지, 그리고 남쪽으로 피스가 기슭과 부근 지역까지 다스렸다. (불가타 성경, 여호수아기, 12장3)
orienti a fronte contrarius ad Gangen extenditur flumen, quod Indorum intersecans terras, in pelagus eiectatur australe.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 13:5)
Parte alia prope Amazonum sedes, Halani sunt orienti acclines, diffusi per populosas gentes et amplas, Asiaticos vergentes in tractus, quas dilatari ad usque Gangen accepi, fluvium intersecantem terras Indorum, mareque inundantem australe.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 16:1)
Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat.
주 하느님께서는 동쪽에 있는 에덴에 동산 하나를 꾸미시어, 당신께서 빚으신 사람을 거기에 두셨다. (불가타 성경, 창세기, 2장8)
Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates.
셋째 강의 이름은 티그리스인데, 아시리아 동쪽으로 흘렀다. 그리고 넷째 강은 유프라테스이다. (불가타 성경, 창세기, 2장14)
Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.
이렇게 사람을 내쫓으신 다음, 에덴 동산 동쪽에 커룹들과 번쩍이는 불 칼을 세워, 생명나무에 이르는 길을 지키게 하셨다. (불가타 성경, 창세기, 3장24)
Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo.
사람들이 동쪽에서 이주해 오다가 신아르 지방에서 한 벌판을 만나 거기에 자리 잡고 살았다. (불가타 성경, 창세기, 11장2)
Elegitque sibi Lot omnem regionem circa Iordanem et recessit ad orientem; divisique sunt alterutrum a fratre suo.
롯은 요르단의 온 들판을 제 몫으로 선택하고 동쪽으로 옮겨 갔다. 이렇게 두 사람은 서로 갈라지게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 13장11)
Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo: "Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et ad occidentem:
롯이 아브람에게서 갈라져 나간 다음, 주님께서 아브람에게 말씀하셨다. “눈을 들어 네가 있는 곳에서 북쪽과 남쪽을, 또 동쪽과 서쪽을 바라보아라. (불가타 성경, 창세기, 13장14)
Eritque semen tuum quasi pulvis terrae; dilataberis ad occidentem et orientem et septentrionem et meridiem; et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae.
네 후손은 땅의 먼지처럼 많아지고, 너는 서쪽과 동쪽 또 북쪽과 남쪽으로 퍼져 나갈 것이다. 땅의 모든 종족들이 너와 네 후손을 통하여 복을 받을 것이다. (불가타 성경, 창세기, 28장14)
Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine
“너는 성막 뜰을 만들어라. 가늘게 짠 아마포로 네겝, 곧 남쪽에 칠 뜰의 휘장을 만드는데, 그쪽 면의 길이가 백 암마 되게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 27장9)
In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt,
해가 뜨는 동쪽 뜰의 너비도 쉰 암마로 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 27장13)
Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum;
그는 뜰을 만들었다. 가늘게 짠 아마포로 네겝, 곧 남쪽에 칠 뜰의 휘장을 길이가 백 암마 되게 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 38장9)
Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria,
해가 뜨는 동쪽 뜰의 너비도 쉰 암마로 하였다. (불가타 성경, 탈출기, 38장13)
Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi,
만남의 천막 안, 상 맞은쪽, 곧 성막의 남쪽 면에 등잔대를 놓고, (불가타 성경, 탈출기, 40장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION