라틴어 문장 검색

Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Ava et de Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel, qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius.
아시리아 임금은 바빌론과 쿠타와 아와와 하맛과 스파르와임에서 사람들을 데려다가, 이스라엘 자손들을 대신하여 사마리아 성읍들에 살게 하였다. 그리하여 그들은 사마리아를 차지하고 그 성읍들에서 살았다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 17장24)
Ubi sunt dii Emath et Arphad? Ubi sunt dii Sepharvaim, Ana et Ava? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea?
하맛과 아르팟의 신들은 어디에 있느냐? 스파르와임과 헤나와 아와의 신들은 어디에 있느냐? 그들이 사마리아를 내 손에서 구해 냈더냐? (불가타 성경, 열왕기 하권, 18장34)
Ubi est rex Emath et rex Arphad et rex civitatis Sepharvaim, Ana et Ava? ".
하맛 임금과 아르팟 임금, 그리고 스파르와임 성읍과 헤나와 아와의 임금들은 어디에 있느냐?’” (불가타 성경, 열왕기 하권, 19장13)
Ubi est rex Emath et rex Arphad et rex urbis Sepharvaim, Ana et Ava? ".
하맛 임금과 아르팟 임금, 그리고 스파르와임 성읍과 헤나와 아와의 임금들은 어디에 있느냐?’” (불가타 성경, 이사야서, 37장13)
Sunt autem in omini Perside, hae regiones maximae, quas vitaxae (id est magistri equitum) curant, et reges et satrapae - nam minores plurimas recensere difficile est et superfluum - Assyria, Susiana, Media, Persis, Parthia, Carmania maior, Hyrcania, Margiana, Bactriani, Sogdiani, Sacae, Scythia infra Imaum et ultra eundem montem, Serica, Aria, Paropanisadae, Drangiana, Arachosia et Gedrosia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 14:1)
Magiam opinionum insignium auctor amplissimus Plato, hagistiam esse verbo mystico docet, divinorum incorruptissimum cultum, cuius scientiae saeculis priscis multa ex Chaldaeorum arcanis Bactrianus addidit Zoroastres, deinde Hystaspes rex prudentissimus, Darei pater.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 32:2)
Proximos his limites possident Bactriani, natio antehac bellatrix et potentissima, Persisque semper infesta, antequam circumsitos populos omnes ad dicionem gentilitatemque traheret nominis sui, quam rexere veteribus saeculis etiam Arsaci formidabiles reges.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 55:1)
Gentes eisdem Bactrianis oboediunt plures, quas exsuperant Tochari, et ad Italiae speciem crebris fluminibus inundantur, E quibus Artamis et Zariaspes ante sibi consociati, itidemque Ochus et , iuncti convenis aquis augent immania Oxi fluenta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 57:1)
His locis Paropanisadae sunt proximi, Indos ab oriente, Caucasumque ab occidentali latere prospectantes, ipsi quoque montium defectibus inclinati, quos residuis omnibus maior, Gordomaris interluit fluvius a Bactrianis exsurgens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 70:1)
fuerunt etiam Aquis adventum eius expectantes, qui de Pannonia venerunt, canizauci princeps Avarum et tudun et alii primores ac duces Sclavorum circa Danubium habitantium, qui a ducibus copiarum, quae in Pannoniam missae fuerunt, ad praesentiam principis iussi venerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 210:4)
Erunt ergo, numeros prima quae ungant, ad substantiam quidem auae consent semperque permaneant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De substantia numeri 1:8)
Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo Bactriana hederae coniecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장35)
iussusque e senioribus sacerdotum patrium sermonem interpretari, referebat habitasse quondam septingenta milia aetate militari, atque eo cum exercitu regem Rhamsen Libya Aethiopia Medisque et Persis et Bactriano ac Scytha potitum quasque terras Suri Armeniique et contigui Cappadoces colunt, inde Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio tenuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 60장5)
interim Gotarzes Daharum Hyrcanorumque opibus auctus bellum renovat, coactusque Vardanes omittere Seleuciam Bactrianos apud campos castra contulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장7)
Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos ceterosque Rubri maris accolas, ignota etiam Persis gentium nomina, festinatio prohibebat acciri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION