라틴어 문장 검색

Tulit ilico Sephora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui; tetigitque pedes eius et ait: " Sponsus sanguinum tu mihi es ".
그러자 치포라가 날카로운 차돌을 가져다 제 아들의 포피를 자르고서는, 모세의 발에 대고 “나에게 당신은 피의 신랑입니다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 탈출기, 4장25)
Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis eius; quod radet ilico in eadem die purgationis suae, id est die septima.
누가 그의 곁에서 갑자기 순식간에 죽어, 봉헌된 그의 머리를 부정하게 할 경우, 몸을 정결하게 하는 날에 머리를 깎아야 한다. 곧 이레째 되는 날에 깎아야 한다. (불가타 성경, 민수기, 6장9)
Igitur, omni vociferante populo et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri ilico corruerunt; et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat, ceperuntque civitatem.
사제들이 뿔 나팔을 부니 백성이 함성을 질렀다. 백성은 뿔 나팔 소리를 듣자마자 큰 함성을 질렀다. 그때에 성벽이 무너져 내렸다. 백성은 저마다 성읍을 향하여 곧장 앞으로 올라가서 그 성읍을 함락하였다. (불가타 성경, 여호수아기, 6장20)
Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus ilico intremuit.
나의 연인이 문틈으로 손을 내밀자 내 가슴이 그이 때문에 두근거렸네. (불가타 성경, 아가, 5장4)
Numquid avis discolor hereditas mea mihi? Numquid aves in circuitu contra eam? Venite, congregamini, omnes bestiae campi, properate ad devorandum.
하이에나가 나의 소유를 탐욕스레 바라보느냐? 맹금이 내 소유를 치려고 둘러싸고 있느냐? 가서 모든 들짐승을 불러 모으고 그것들을 데려와 내 소유를 삼켜 버리게 하여라. (불가타 성경, 예레미야서, 12장9)
et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: " Ave, rex Iudaeorum! ".
그리고 가시나무로 관을 엮어 그분 머리에 씌우고 오른손에 갈대를 들리고서는, 그분 앞에 무릎을 꿇고 “유다인들의 임금님, 만세!” 하며 조롱하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 27장29)
Et ecce Iesus occurrit illis dicens: " Avete ". Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
그런데 갑자기 예수님께서 마주 오시면서 그 여자들에게 “평안하냐?” 하고 말씀하셨다. 그들은 다가가 엎드려 그분의 발을 붙잡고 절하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 28장9)
Et ingressus ad eam dixit: " Ave, gratia plena, Dominus tecum ".
천사가 마리아의 집으로 들어가 말하였다. “은총이 가득한 이여, 기뻐하여라. 주님께서 너와 함께 계시다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 1장28)
Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.
그때에 즈카르야는 즉시 입이 열리고 혀가 풀려 말을 하기 시작하면서 하느님을 찬미하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 1장64)
et veniebant ad eum et dicebant: " Ave, rex Iudaeorum! ", et dabant ei alapas.
그분께 다가가 “유다인들의 임금님, 만세!” 하며 그분의 뺨을 쳐 댔다. (불가타 성경, 요한 복음서, 19장3)
Non multo autem post, puella se concepisse comperit, et cum summa exultatione mihi super hoc ilico scripsit, consulens quid de hoc /f.5rc/ I ipse faciendum deliberarem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 6:11)
Ilico ego ad patriam meam reversus amicam reduxi ut uxorem facerem, illa tamen hoc minime approbante, immo penitus duabus de causis dissuadente, tam scilicet pro periculo quam pro dedecore meo. Iurabat illum nulla unquam satisfactione super hoc placari posse, sicut postmodum cognitum est. Querebat etiam quam de me gloriam habitura esset, cum me ingloriosum efficeret, et se et me pariter humiliaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:1)
Stupefactus ilico quasi supervenientis ictum fulguris, expectabam ut quasi hereticus aut prophanus in conciliis traherer aut sinagogis.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM 2:2)
"Eos qui ducuntur ad mortem eruere ne cesses", factum quoque Helisaei prophetae, qui latrunculos de Samaria pastos pane et aqua remisit ad propria, dicens regi, volenti percutere ilico, quod non eos coepisset in gladio et arcu suo;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:14)
Aves, quasi naturae inspiratione, alarum ludo plausibili joculantes, virgini venerationis faciem exhibebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION