라틴어 문장 검색

Quae cum multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod auersum proeliantibus erat, animum aduertit inter saxa repentis cocleas, quarum cum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legendi paulatim prope ad summum montis egressus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장2)
at diversa procul regionibus in paradisi praemia constituit maiestas gnara futuri spiritibus puris et ab omni labe remotis, quique Gomorraeas non respexere ruinas, aversis sed rite oculis post terga tenebras liquerunt miseri properanda pericula mundi.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1219)
ita enim definit, ut perturbatio sit aversa ratione contra naturam animi commotio, vel brevius, ut perturbatio sit adpetitus vehementior, vehementior autem intellegatur is qui procul absit a naturae constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 47:7)
et Hannibal a Buloto amni - haud procul is ab urbe Locris abest - nuntio praemisso ut sui luce prima summa vi proelium cum Romanis ac Locrensibus consererent, dum ipse aversis omnibus in eum tumultum ab tergo urbem incautam adgrederetur, ubi luce coeptam invenit pugnam, ipse nec in arcem se includere, turba locum artum inpediturus, voluit, neque scalas quibus scanderet muros attulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 103:1)
Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua!
이제 너는 저주를 받아, 입을 벌려 네 손에서 네 아우의 피를 받아 낸 그 땅에서 쫓겨날 것이다. (불가타 성경, 창세기, 4장11)
At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
셈과 야펫은 겉옷을 집어 둘이서 그것을 어깨에 걸치고 뒷걸음으로 들어가, 아버지의 알몸을 덮어 드렸다. 그들은 얼굴을 돌린 채 아버지의 알몸을 보지 않았다. (불가타 성경, 창세기, 9장23)
et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: "Non videbo morientem puerum". Et sedens contra levavit vocem suam et flevit.
활 한 바탕 거리만큼 걸어가서 아기를 마주하고 주저앉았다. ‘아기가 죽어 가는 꼴을 어찌 보랴!’ 하고 생각하였던 것이다. 이렇게 그는 아기를 마주하고 주저앉아 목 놓아 울었다. (불가타 성경, 창세기, 21장16)
Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul
사흘째 되는 날에 아브라함이 눈을 들자, 멀리 있는 그곳을 볼 수 있었다. (불가타 성경, 창세기, 22장4)
Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere.
그런데 그의 형들은 멀리서 그를 알아보고, 그가 자기들에게 가까이 오기 전에 그를 죽이려는 음모를 꾸몄다. (불가타 성경, 창세기, 37장18)
stante procul sorore eius et considerante eventum rei.
그리고 아기의 누이가 멀찍이 서서 아기가 어떻게 되는지 지켜보고 있었다. (불가타 성경, 탈출기, 2장4)
Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul
온 백성은 우렛소리와 불길과 뿔 나팔 소리와 연기에 싸인 산을 보고 있었다. 백성은 그것을 보고 떨면서 멀찍이 서 있었다. (불가타 성경, 탈출기, 20장18)
Moysi quoque dixit: " Ascende ad Dominum, tu et Aa ron, Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.
주님께서 모세에게 말씀하셨다. “너는 아론과 나답과 아비후와 이스라엘의 원로 일흔 명을 데리고 주님에게 올라와, 멀찍이 서서 경배하여라. (불가타 성경, 탈출기, 24장1)
Moyses autem tollens tabernaculum tetendit ei extra castra procul; vocavitque nomen eius Tabernaculum conventus. Et omnis, qui quaerebat Dominum, egrediebatur ad tabernaculum conventus extra castra.
모세는 천막을 챙겨 진영 밖으로 나가 진영에서 멀리 떨어진 곳에 그것을 치곤 하였다. 모세는 그것을 만남의 천막이라 불렀다. 주님을 찾을 일이 생기면, 누구든지 진영 밖에 있는 만남의 천막으로 갔다. (불가타 성경, 탈출기, 33장7)
Et cum viderit post lavationem faciem quidem pristinam non mutatam, nec tamen crevisse plagam, immunda est res, et igne combures eam, eo quod infusa sit plaga in superficie rei vel in parte aversa.
병든 물건을 빨아 놓은 뒤에 사제가 살펴보아, 그 병이 더 번지지 않았더라도 생김새가 바뀌지 않았으면, 그것은 부정하다. 안쪽이든 바깥쪽이든 파먹혀 들어간 그것을 불에 태워야 한다. (불가타 성경, 레위기, 13장55)
" Loquere filiis Israel: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Pascha Domino
“이스라엘 자손들에게 일러라. ‘너희와 너희 후손들 가운데 누가 주검에 닿아 부정하게 되거나, 먼 길을 나선다 해도, 주님을 위한 파스카 축제를 지내야 한다. (불가타 성경, 민수기, 9장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION