라틴어 문장 검색

Illic vespertilio avis hermaphroditica, cifri locum inter aviculas obtinebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:117)
Qui aves decipere conaris, vide ne avicula factus huius visco tenearis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 88:5)
XXII. Exemplum de rustico et avicula.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 148:1)
31] dum in suo ille fatigatus quiesceretpomario, quaedam avicula super arborem cantando delectabiliter sedit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 149:3)
Hoc dicto avicula arborem conscendit et dulci canore dicere coepit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 149:30)
Hoc ille audiens cepit flere et dolere atque palmispectus percutere, quoniam fidem dictis praebuerat aviculae.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 149:32)
Trochilus avicula brevis, dum escarum minutias captat, circa cubantem feram volitans blande, genasque eius irritatius titillando pervenit ad usque ipsam viciniam gutturis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 19:1)
et naphtha gignitur picea specie glutinosa, similis ipsa quoque bitumini, cui etiam si avicula insederit brevis, praepedito volatu submersa penitus evanescit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 16:1)
Nam et pruinam pridianam dies apricus ac placidus repente fuerat insecutus, ut canorae etiam aviculae prolectatae verno vapore concentus suaves assonarent matrem siderum, parentem temporum orbisque totius dominam blando mulcentes affaminc.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:4)
Atque ibi tunc, cum essemus apud eum in villa cui nomen est Cephisia, et aestu anni et sidere autumni flagrantissimo, propulsabamus incommoda caloris lucorum umbra ingentium, longis ambulacris et mollibus, medium positu refrigeranti, lavacris et abundis et collucentibus villae venustate, aquis undique canoris atque avibus personante.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 3:1)
Velut haec eius fabula de aviculae nidulo lepide atque iucunde promonet, spem fiduciamque rerum quas efficere quis possit haut umquam in alio, sed in semetipso habendam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 3:1)
Avicula, inquit, est parva, nomen est cassita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 4:1)
Erat tum nobiscum in eodem ambulacro homo quispiam sane doctus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 8:1)
Sed habeat ambulacra ex eiusmodi lapidibus per latera tantum aedificii quae gramine vestiantur, detonso quidem, sed non nimis prope terram.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:5)
Ultra hanc quam diximus aream, sit alia interior partis et amplitudinis et altudinis horto per exterius circumcincta, interius autem ambulacris pulchris, arcuatis usque ad primum tabulatum circundata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION