라틴어 문장 검색

Et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii, et ecce atriola singula per angulos atrii.
그는 다시 나를 데리고 바깥뜰로 나가, 그 뜰의 네 모퉁이로 데리고 다녔다. 내가 보니 그 뜰의 네 모퉁이마다 뜰이 또 하나씩 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 46장21)
In quattuor angulis atrii atriola inclusa quadraginta cubitorum per longum et triginta per latum: mensurae unius quattuor erant.
이렇게 그 뜰의 네 모퉁이마다 작은 뜰이 있는데, 길이는 마흔 암마, 너비는 서른 암마로, 넷 다 치수가 같았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 46장22)
Et paries per circuitum ambiens quattuor atriola, et culinae fabricatae erant subter parietes per gyrum.
이 네 뜰에는 돌담이 둘러 있고, 담 밑으로는 돌아가면서 화덕이 갖추어져 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 46장23)
ac de mensis secundis et de bellariis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 1:2)
Bellaria, inquit, ea maxime sunt mellita, quae melltta non sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 7:3)
Quod Varro hoc in loco dixit bellaria, ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 8:1)
Nam quae πέμματα Graeci aut τραγήματα dixerunt, ea veteres nostri bellaria appellaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 8:2)
Vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse ea Liberi bellaria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 8:3)
Cum voluptatibus sic agere solebat ut reges magni cum mensis bellariorum, paulisper eas inspicientes et statim terga vertentes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 11:3)
incedenti passim uictimae caesae sparso per uias identidem croco ingestaeque aues ac lemnisci et bellaria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 2:2)
Bellaria ea maxime sunt mellita quae mellita non sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:3)
Significant autem bellaria omne mensae secundae genus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:5)
Nam quae πέμματα Graeci, vel τραγήματα dixerunt, ea veteres nostri appellavere bellaria:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:6)
vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc vocabulo, dictaque ea Liberi bellaria.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:7)
Adhuc dicente Furio secundae mensae inlata bellaria novo sermoni principium dederunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION