라틴어 문장 검색

ac de mensis secundis et de bellariis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 1:2)
Bellaria, inquit, ea maxime sunt mellita, quae melltta non sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 7:3)
Quod Varro hoc in loco dixit bellaria, ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 8:1)
Nam quae πέμματα Graeci aut τραγήματα dixerunt, ea veteres nostri bellaria appellaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 8:2)
Vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse ea Liberi bellaria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 8:3)
Postquam autem ad Sancti Edmundi Burgum venisset, accepit Thomam marchionem Dorcestriae (qui unus ex pignoribus fuerat in Gallis) ad ipsum properare ut se a quibusdam accusationibus contra se exhibitis purgaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:32)
12. A Burgo Sancti Edmundi ad civitatem Norwici perrexit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 12:1)
Civitatibus quoque nostris, burgis et oppidis, chartas suas et libertates confirmabimus et amplificabimus etiam si merebuntur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 22:5)
Cum voluptatibus sic agere solebat ut reges magni cum mensis bellariorum, paulisper eas inspicientes et statim terga vertentes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 11:3)
incedenti passim uictimae caesae sparso per uias identidem croco ingestaeque aues ac lemnisci et bellaria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 2:2)
et quare vicinius habitantes adhuc discrepant in loquendo, ut Mediolanenses et Veronenses, Romani et Florentini, nec non convenientes in eodem genere gentis, ut Neapoletani et Caetani, Ravennates et Faventini, et, quod mirabilius est, sub eadem civilitate morantes, ut Bononienses Burgi Sancti Felicis et Bononienses Strate Maioris.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 66:3)
Bellaria ea maxime sunt mellita quae mellita non sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:3)
Significant autem bellaria omne mensae secundae genus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:5)
Nam quae πέμματα Graeci, vel τραγήματα dixerunt, ea veteres nostri appellavere bellaria:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:6)
vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc vocabulo, dictaque ea Liberi bellaria.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION