라틴어 문장 검색

signum belli Batavus dabit, et Germanorum catervas supplebitis?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장18)
bellum ea tempestate nullum nisi adversus Germanos supererat, abolendae magis infamiae ob amissum cum Quintilio Varo exercitum quam cupidine proferendi imperii aut dignum ob praemium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장8)
quorum civitas propter Germaniae vicinitatem cotidianis exercitata bellis cultu et feritate non multum a Germanis differebat neque imperata umquam nisi exercitu coacta faciebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 26장2)
subesse fraudem consilio et dispersas cohortis facilius opprimi, nec Brinnonem ducem eius belli, sed Civilem esse patuit, erumpentibus paulatim indiciis, quae Germani, laeta bello gens, non diu occultaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장3)
qui anno ab Urbe condita DCXCIII, ante uero incarnationis dominicae tempus anno LXmo, functus gradu consulatus cum Lucio Bibulo, dum contra Germanorum Gallorumque gentes, qui Hreno tantum flumine dirimebantur, bellum gereret, uenit ad Morianos, unde in Brittaniam proximus et breuissimus transitus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II.3)
Quibus rebus cognitis Caesar, cum undique bellum parari videret, Nervios, Aduatucos ac Menapios adiunctis Cisrhenanis omnibus Germanis esse in armis, Senones ad imperatum non venire et cum Carnutibus finitimisque civitatibus consilia communicare, a Treveris Germanos crebris legationibus sollicitari, maturius sibi de bello cogitandum putavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 2장3)
Quod multitudinem Germanorum in Galliam traducat, id se sui muniendi, non Galliae oppugnandae causa facere; eius rei testimonium esse quod nisi rogatus non venerit et quod bellum non intulerit sed defenderit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 44장6)
inirent bellum contra Bara regem Sodomae et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Belae; ipsa est Segor.
그들은 소돔 임금 베라, 고모라 임금 비르사, 아드마 임금 신압, 츠보임 임금 세므에베르, 벨라 곧 초아르 임금과 전쟁을 벌였다. (불가타 성경, 창세기, 14장2)
venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra ".
그러니 우리는 그들을 지혜롭게 다루어야 할 것이다. 그러지 않으면 그들이 더욱 번성할 것이고, 전쟁이라도 일어나면, 그들은 우리 원수들 편에 붙어 우리에게 맞서 싸우다 이 땅에서 떠나가 버릴 것이다.” (불가타 성경, 탈출기, 1장10)
dicens: " Quia manus contra solium Domini: bellum Domino erit contra Amalec a generatione in generationem ".
이렇게 말하였다. “손 하나가 주님의 어좌를 거슬러 들리리니, 주님과 아말렉 사이에 대대로 전쟁이 일어날 것이다.” (불가타 성경, 탈출기, 17장16)
Unde dicitur in libro bellorum Domini: " Vaheb in Supha et torrentes Arnon.
그러므로 ‘주님의 전쟁기’에도 이렇게 쓰여 있다. “수파의 와헵과 그 개천들, 아르논과 (불가타 성경, 민수기, 21장14)
Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel, qui mittantur ad bellum ".
이스라엘의 모든 지파는 지파마다 천 명씩 전쟁에 내보내야 한다.” (불가타 성경, 민수기, 31장4)
dividesque ex aequo praedam inter eos, qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem congregationem.
그리고 너는 그 전리품을 나누어, 반은 전쟁에 나갔던 전사들에게, 반은 온 공동체에게 나누어 주어라. (불가타 성경, 민수기, 31장27)
Et separabis partem Domino ab his, qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus
그런 다음에 전쟁에 나갔던 병사들에게서 주님을 위하여 공물을 떼어 내어라. 사람이든 소든 나귀든 양이든 그 오백분의 일을, (불가타 성경, 민수기, 31장28)
famuli autem tui, omnes expediti pergent coram Domino ad bellum, sicut tu, domine, loqueris ".
그러나 당신의 이 종들은 나리께서 이르신 대로, 주님 앞에서 싸우려고 모두 전쟁 무기를 갖추고 건너가겠습니다.” (불가타 성경, 민수기, 32장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION