라틴어 문장 검색

Quibus quoniam pro pietate satisfecerit, habere nunc se rationem offici pro beneficiis Caesaris: monere, orare Titurium pro hospitio, ut suae ac militum saluti consulat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 27장7)
opto ut mihi liceat iam praesenti pietate meorum officiorum tua beneficia tibi facere iucundiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 9:2)
quicquid offici, benefici, honoris in Genucilium contuleris, id te existimabo in me ipsum atque in rem meam contulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 53 2:4)
Non est beneficium sed officium, facere quod debeas:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 12:7)
nam, dum votivi mihi fit genitus opportunus officii, beneficium praestat, quod se arbitratur accipere, sicuti nunc venerabilis Donidius dignus inter spectatissimos quosque numerari, cuius clientem puerosque commendo, profectos seu in patroni necessitate seu in domini, laborem peregrinantum qua potestis ope humanitate intercessione tutamini;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Theoplasto salutem 1:2)
praemissos etiam legatos Massilienses domum, nobiles adulescentes, quos ab urbe discedens Pompeius erat adhortatus, ne nova Caesaris officia veterum suorum beneficiorum in eos memoriam expellerent.
(카이사르, 내란기, 1권 34:3)
Quod si huiusce modi non fuerint consanguinitatis castimoniaeque personae, multas anus nutrit ecclesia, quae et officium praebcant et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat elemosynae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:29)
nam nostra propugnatio ac defensio dignitatis tuae propter magnitudinem benefici tui fortasse plerisque offici maiorem auctoritatem habere videatur quam sententiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 3:4)
quibus autem officiis T. Anni beneficia remunerabor?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 1:1)
Sunt enim, qui ita distinguant, quaedam beneficia esse, quaedam officia, quaedam ministeria ;
(세네카, 행복론, Liber III 79:2)
Chrysippus quoque, penes quem subtile illud acumen est et in imam penetrans veritatem, qui rei agendae causa loquitur et verbis non ultra, quam ad intellectum satis est, utitur, totum librum suum his ineptus replet, ita ut de ipso officio dandi, accipienda reddendi beneficii pauca admodum dicat ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 29:1)
Cogita tecum, an, quibuscumque debuisti, gratiam rettuleris, an nullum umquam apud te perierit officium, an omnium te beneficiorum memoria comitetur.
(세네카, 행복론, Liber VII 137:1)
profecto homines et spe reliquorum tuorum officiorum et [iam] recentibus beneficiis ad studium navandum excitabuntur.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 9:5)
nec his tamen beneficium debemus, quia extra sensum officii casus est, nec inimico, cuius nos lis servavit, dum vexat ac detinet.
(세네카, 행복론, Liber VI 41:6)
ego me, Lentule, initio rerum atque actionum tuarum non solum meis sed etiam rei publicae restitutum putabam et, quoniam tibi incredibilem quendam amorem et omnia in te ipsum summa ac singularia studia deberem, rei publicae, quae te in me restituendo multum adiuvisset, eum certe me animum merito ipsius debere arbitrabar, quem antea tantum modo communi officio civium, non aliquo erga me singulari beneficio debitum praestitissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION