라틴어 문장 검색

Dicit eis Simon Petrus: " Vado piscari ". Dicunt ei: " Venimus et nos tecum ". Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt.
시몬 베드로가 그들에게 “나는 고기 잡으러 가네.” 하고 말하자, 그들이 “우리도 함께 가겠소.” 하였다. 그들이 밖으로 나가 배를 탔지만 그날 밤에는 아무것도 잡지 못하였다. (불가타 성경, 요한 복음서, 21장3)
BIBENDI avidum P. Nigidius in Commentariis bibacem et bibosum dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XII 2:1)
'Bibacem " ego, ut edacem, a plerisque aliis dictum lego;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XII 3:1)
attamen, victu simplici, ut plurimum, utebatur, vinique minime bibax fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.41)
Herculem vero fictores veteres non sine causa cum poculoº fecerunt, et nonnumquam cassabundum et ebrium, non solum quod is heros bibax fuisse perhibetur, sed etiam quod antiqua historia est Herculem poculo tamquam navigio ventis inmensa maria transisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:3)
nam Lerna palus est Argivorum, in qua eum dicit solitum fuisse piscari:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5174)
sed hic piscari nulli solent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 74:17)
ex illa possis despicere piscantes, ex hac ipse piscari, hamumque de cubiculo ac paene etiam de lectulo ut e naucula iacere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 4:5)
"fuderit et quamquam Scotum et cum Saxone Pictum, hostes quaesivit, quem iam natura vetabat quaerere plus homines, vidit te frangere Leucas, trux Auguste, Pharon, dum classicus Actia miles stagna quatit profugisque bibax Antonius armis incestam vacuat patrio Ptolomaida regno."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 46)
nam fragor ilico, quem movebant vicinantes impluvio cubiculi mei duae quaepiam Getides anus, quibus nil umquam litigiosius bibacius vomacius erit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 2:2)
Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos, qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio, quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum, eis ego ora verberabo surpiculis piscariis, ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 241)
ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent, symbolarum collatores apud forum piscarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 110)
harundinem fert sportulamque et hamulum piscarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 110)

SEARCH

MENU NAVIGATION