라틴어 문장 검색

Timor Domini odisse malum; arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor.
주님을 경외함은 악을 미워하는 것이다. 그래서 나는 교만과 거만과 악의 길을, 사악한 입을 미워한다. (불가타 성경, 잠언, 8장13)
Nec pusillum nec multum noceas et noli fieri pro amico inimicus. Nomen enim malum et improperium et contumeliam hereditabis; sic omnis peccator invidus et bilinguis.
친구가 되어야지 원수가 되어서는 안 된다. 고약한 평판은 치욕과 비난을 불러들인다. 두 혀를 지닌 죄인의 짓이 그러하다. (불가타 성경, 집회서, 6장1)
Susurro et bilinguis maledictus: multos enim perdidit pacem habentes.
이간질하는 혀는 덕 있는 아내들을 집안에서 내쫓고 그들에게서 노고의 열매를 빼앗았다. (불가타 성경, 집회서, 28장15)
Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes,
봉사자들도 마찬가지로 품위가 있어야 하고, 한 입으로 두말하지 않으며, 술에 빠져서도 안 되고 부정한 이익을 탐내서도 안 됩니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 3장8)
obscenas obscenae sunt aves, quae canendo adversa significant, ut paulo post 'infelix vates'. pelagi volucres quia dicuntur Ponti et Terrae filiae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2411)
Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil incestum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 2:1)
Hanc Taifalorum gentem turpem ac obscenae vitae flagitiis ita accepimus mersam, ut apud eos nefandi concubitus foedere copulentur maribus puberes, aetatis viriditatem in eorum pollutis usibus consumpturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 5:1)
memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum pectinem comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolantibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria.
(아풀레이우스, 변명 32:7)
Idcirco, inquit, omnes qui pomerium protulerunt montem istum excluserunt, quasi avibus obscenis ominosum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 7:1)
Mox sed ab obsceno cadit ipsius icta ueneno:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:19)
Quod constat multis contingere quandoque stultis, Quos monitis blandis a factis ante nefandis Prorsus et obscenis cohibet uix suasio lenis, Donec eos uerbis uis durior artet acerbis, Finis ut erroris sit eis uel causa pudoris.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:9)
Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia.
(불가타 성경, 집회서, 5장17)
At aestas non quidem vacat plerisque his morbis sed adicit febres vel continuas vel ardentes vel tertianas, vomitus, alvi deiectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros et in ceteris quidem partibus, sed maxime obscenis, et quicquid sudore hominem resolvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장22)
Ad ulcera sordida et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장18)
Pessima tamen in obscenis sunt maximeque ibi sanguinem fundunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장324)

SEARCH

MENU NAVIGATION