라틴어 문장 검색

Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro; et similitudines aureas, quas exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam, ut vadat,
그런 다음, 주님의 궤를 가져다가 그 수레에 싣고, 그에게 보상 제물로 바칠, 금으로 만든 물건들을 상자에 담아 그 곁에 놓으십시오. 그렇게 그것을 떠나보내고 나서 (불가타 성경, 사무엘기 상권, 6장8)
et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam, quae habebat mures aureos et similitudines tumorum.
수레에는 주님의 궤를 싣고, 금으로 만든 쥐와 종기 모양의 물건들을 담은 상자도 실었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 6장11)
Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam, quae erat iuxta eam, in qua erant similitudines aureae; et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino.
레위인들이 주님의 궤와 금으로 만든 물건들이 든 상자를 내려 그 큰 바위 위에 놓자, 그날 벳 세메스 사람들은 주님께 번제물을 바치고 다른 제물도 바쳤다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 6장15)
Stat enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas; interrogat teraphim, iecur consulit.
바빌론 임금이 그 두 길의 어귀, 갈림길에 서서 점을 칠 것이다. 화살을 흔들어 보기도 하고 집안 수호신들에게 물어보기도 하며, 짐승의 간을 살펴보기도 할 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 21장26)
Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum.
그들이 가서 보니, 과연 어린 나귀 한 마리가 바깥 길 쪽으로 난 문 곁에 매여 있었다. 그래서 제자들이 그것을 푸는데, (불가타 성경, 마르코 복음서, 11장4)
Quae omnia diligenter colligens et in capsella recondens non neglexit, quamdiu vixit, excolere mira affectione, posita super altare eiusdem ecclesiae, ubi adhuc reservantur debita veneratione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:6)
Non enim ob hoc vobis amor liberum voluit conferre arbitrium, ut concessa debeatis abuti licentia, sed ut maioribus apud ipsum mereamini praemiis honorari, si in tali posita bivio sibi studueritis serviendi viam eligere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 14:3)
translato vocabulo a Crucibus, quae erectae in biviis indicant et signant viarum separationes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:2)
At circa hanc naturam bivium est tale:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:6)
Qui autem parvulus est et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat et Pythagorae litterae eum perducant ad bivium, tam mala eius quam bona parentibus inputantur, nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati et non scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant, qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium maiorum lucrum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:14)
quippe cum patrii soli glaeba nulla, sed statim hostile pomerium, mediusque inter Latium atque Etruscos quasi in quodam bivio conlocatus omnibus portis in hostem incurreret;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 7:1)
qui patet in bivio necessarie signa addidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2361)
bivias fauces fauces dicuntur itinera inter duos montes locata, angusta et pervia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5161)
Nec melior Scintilla, quae de cervice sua capsellam detraxit aureolam, quam Felicionem appellabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:12)
In Eucharistia bivium invenimus duorum axium in quibus fides suum iter percurrit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION