라틴어 문장 검색

" Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes, qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum coetus universus.
“저주한 그자를 진영 밖으로 끌고 가서, 그가 저주하는 것을 들은 이들이 모두 그의 머리에 손을 얹게 한 다음, 온 공동체가 그에게 돌을 던지게 하여라. (불가타 성경, 레위기, 24장14)
Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt
그때에 그들은 예수님의 얼굴에 침을 뱉고 그분을 주먹으로 쳤다. 더러는 손찌검을 하면서, (불가타 성경, 마태오 복음서, 26장67)
Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: " Prophetiza "; et ministri alapis eum caedebant.
어떤 자들은 예수님께 침을 뱉고 그분의 얼굴을 가린 다음, 주먹으로 치면서 “알아맞혀 보아라.” 하며 놀려 대기 시작하였다. 시종들도 예수님의 뺨을 때렸다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장65)
Tunc submiserunt viros, qui dicerent: " Audivimus eum dicentem verba blasphema in Moysen et Deum ";
그래서 그들은 사람들을 선동하여, “우리는 그가 모세와 하느님을 모독하는 말을 들었습니다.” 하고 말하게 하였다. (불가타 성경, 사도행전, 6장11)
Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
지금 이 시간까지도, 우리는 주리고 목마르고 헐벗고 매맞고 집 없이 떠돌아다니고 (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 4장11)
qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate;
나는 전에 그분을 모독하고 박해하고 학대하던 자였습니다. 그러나 내가 믿음이 없어서 모르고 한 일이기 때문에, 하느님께서는 나에게 자비를 베푸셨습니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 1장13)
Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti,
사람들은 자신과 돈만 사랑하고 허풍을 떨고 오만하며, 남을 중상하고 부모에게 순종하지 않으며, 감사할 줄 모르고 하느님을 무시하며, (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 3장2)
In manus, inquit, infidelium postea veniet, Dabunt Deo alapas manibus incestis, Et impurato ore inspuent venenatos sputos, Dabit vero ad verbera sanctum dorsum, Suppliciter, et colaphos accipiet, ne quis agnoscat, Quod Verbum vel unde venit, ut inferis loquatur Et spinea corona coronetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 62:4)
Hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, sine pace, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. I, 5).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:17)
Ut coepit tua saeva feritas, post famulos regem solio diripiat, trahat, expuat, colaphis caedat, ad ultimum iugulet.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:18)
Quare ergo petis amorem, si apud Deum et homines inde reprobus inveniris atque blasphemus?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:9)
Igitur homicida et blasphemus pessima perpessus, ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장28)
Quibus autem gestis, rogaverunt Dominum prostrati in ventrem, ne amplius talibus malis inciderent, sed et, si quando peccassent, ut ab ipso cum clementia corriperentur et non blasphemis ac barbaris gentibus traderentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장4)
quippe qui lege et patria sanctoque templo in eo essent ut privarentur; ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis nationibus subdi.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장11)
nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX2)

SEARCH

MENU NAVIGATION