라틴어 문장 검색

At nunc etiam sacerdotes Dei omissis Evangeliis et prophetis, videmus comoedias legere, amatoria Bucolicorum versuum verba cantare, tenere Virgilium;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:11)
Esurit ergo satur, sitit ebrius, optat abundans Unus cuncta cupit, ipsoque cupidine pauper Efficitur, divesque foris, manet intus egenus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:4)
Is est (si recte existimo) Gallus poeta, quem flens quodam modo in postrema Bucolicorum parte Vergilius carmine leni decantat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 5:2)
Qua cibi copia satur exercitus, plures praetergressus est insulas, et ubi formidabatur inopia, ibi timor saginae gravis incessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 14:1)
Non rapiet nox una michi bona mille dierum, Nolo semper egens esse, semelque satur.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:7)
quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin uocat.
(아풀레이우스, 변명 10:5)
nisi prius fuerit venter bene satur;
(ARCHIPOETA, IV58)
Hodie quoque in satura forte M. Varronis legimus, quae inscribitur Testamentum, verba haec:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 13:1)
Sed Q. Ennius in Saturis memorderit dixit per e litteram, non momorderit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 3:1)
Sicuti nuperrime, aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animadvertimus reliquisse Vergilium quod Graecum quidem mire quam suave est, verti autem neque debuit neque potuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 5:1)
Lucilius in Saturis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 22:2)
Ea nos omnia quae Fronto dixit, cum ita ut par erat, non adprobantes tantum, sed admirantes quoque audiremus, Videte tamen, inquit, ne existimetis, semper atque in omni loco 'mortales multos' pro ' multis hominibus' dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis Satura proverbium το` ἐπι` τῆͺ φακῆͺ μύρον.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 6:1)
Tum forte ego eum librum ex isdem saturis ferebam, qui ̔Υδροκύων inscriptus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 3:1)
ceterarum avium atque altilium nisi tantum adponatur, ut a cluniculis inferiore parte saturi fiant, convivium putant inopia sordere, superiorem partem avium atque altilium qui edint, eos palatum parum delicatum habere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VIII 3:4)
Verba M. Varronis memoria digna ex Satura, quae inscribitur Περι` ̓Εδεσμάτων.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XIX 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION