라틴어 문장 검색

Horret mens reminisci, quo iustitio humilitati tot rerum apices visebantur, et praecipue consulares, post scipiones et trabeas et fastorum monumenta mundana.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 15:2)
Sed metus est ne forte ad consularis perductus officium mali aliquid patiatur.
(아우구스티누스, 편지들, 30. (A. D. 410 Epist. CXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Fratri et Consacerdoti Fortunato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus In Domino salutem11)
ita sors Asiae in eum qui consularium Maluginensi proximus erat conlata.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 71장8)
ne Spartaco quidem post tot consularium exercituum cladis inultam Italiam urenti, quamquam Sertorii atque Mithridatis ingentibus bellis labaret res publica, datum ut pacto in fidem acciperetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 73장3)
igitur distrahi cohortis ambitu duorum et, si ab uno regerentur, intentiorem fore disciplinam adseverante uxore, transfertur regimen cohortium ad Burrum Afranium, egregiae militaris famae, gnarum tamen cuius sponte praeficeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장2)
Tunc medio diei tertium ante Idus Octobris, foribus palatii repente diductis, comitante Burro Nero egreditur ad cohortem, quae more militiae excubiis adest.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장1)
Ibaturque in caedes, nisi Afranius Burrus et Annaeus Seneca obviam issent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 2장1)
hi rectores imperatoriae iuventae et (rarum in societate potentiae) concordes, diversa arte ex aequo pollebant, Burrus militaribus curis et severitate morum, Seneca praeceptis eloquentiae et comitate honesta, iuvantes in vicem, quo facilius lubricam principis aetatem, si virtutem aspernaretur, voluptatibus concessis retinerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 2장2)
Burrum tamen et Senecam multarum rerum experientia cognitos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 6장4)
audiretur hinc Germanici filia, inde debilis rursus Burrus et exul Seneca, trunca scilicet manu et professoria lingua generis humani regimen expostulantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장9)
Provecta nox erat et Neroni per vinolentiam trahebatur, cum ingreditur Paris, solitus alioquin id temporis luxus principis intendere, sed tunc compositus ad maestitiam, expositoque indicii ordine ita audientem exterret ut non tantum matrem Plautumque interficere, sed Burrum etiam demovere praefectura destinaret tamquam Agrippinae gratia provectum et vicem reddentem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장1)
Fabius Rusticus auctor est scriptos esse ad Caecinam Tuscum codicillos, mandata ei praetoriarum cohortium cura, sed ope Senecae dignationem Burro retentam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장2)
Nero trepidus et interficiendae matris avidus non prius differri potuit quam Burrus necem eius promitteret, si facinoris coargueretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장6)
Burrus iis mandatis Seneca coram fungebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장2)
deinde a Burro, postquam crimina et auctores exposuit, minaciter actum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION