라틴어 문장 검색

Tulitque anulum de manu sua et dedit eum in manu eius; vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit.
그런 다음 파라오는 손에서 인장 반지를 빼어 요셉의 손에 끼워 주고는, 아마 옷을 입히고 목에 금 목걸이를 걸어 주었다. (불가타 성경, 창세기, 41장42)
Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii.
“너는 또 아마포로 저고리를 지어라. 그리고 아마포로 쓰개를 만들고, 무늬를 놓아 가며 허리띠를 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 28장39)
Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
그들은 또 아론과 그의 아들들이 입을 저고리를 아마실로 정교하게 짜서 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 39장27)
Si in veste lanea sive linea lepra fuerit,
“옷에 곰팡이가 생겨, 모직 옷이든, 아마포 옷이든, (불가타 성경, 레위기, 13장47)
in stamine sive subtemine lineo vel laneo aut in pelle vel quolibet ex pelle confecto,
아마포나 모직으로 된 직물이든 편물이든, 또 가죽이든 가죽 물품이든, (불가타 성경, 레위기, 13장48)
Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis atque subteminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat vel contaminari ".
이는 모직이나 아마포로 된 옷, 직물이나 편물, 또는 온갖 가죽 제품에 나타나는 곰팡이에 관한 법으로, 그 물건을 정결하다거나 부정하다고 선언하기 위한 것이다.” (불가타 성경, 레위기, 13장59)
Porro David indutus pallio byssino et universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca ?David autem indutus erat etiam ephod lineo ?
다윗과 궤를 멘 모든 레위인과 성가 책임자들과 음악 감독 크난야는 아마포 겉옷을 입고 있었다. 다윗은 또 그 위에 아마포 에폿을 걸쳤다. (불가타 성경, 역대기 상권, 15장27)
et Levitae cantores, omnes, qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun, filii et fratres eorum, vestiti byssinis, cymbalis et psalteriis et citharis stabant ad orientalem plagam altaris, et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis ?
그리고 레위인 성가대, 곧 아삽과 헤만과 여두툰과 그의 아들들과 형제들이 모두 고운 아마포 옷을 입고서, 자바라와 수금과 비파를 들고 제단 동쪽에 늘어서 있었다. 그들 곁에 나팔수 사제 백이십 명도 함께 서 있었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 5장12)
Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur, nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et in domo.
그러나 그들이 안뜰 대문으로 들어올 때에는, 아마포 옷을 입어야 한다. 안뜰 대문 안에서나 주님의 집 안에서 예식을 거행할 때, 양털 옷을 걸쳐서는 안 된다. (불가타 성경, 에제키엘서, 44장17)
dicentes: " Vae, vae, civitas illa magna, quae amicta erat byssino et purpura et cocco, et deaurata auro et lapide pretioso et margarita,
이렇게 말할 것이다. ‘불행하여라, 불행하여라, 저 큰 도성! 고운 아마포 옷, 자주색과 진홍색 옷을 입고 금과 보석과 진주로 치장했었는데 (불가타 성경, 요한 묵시록, 18장16)
Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo.
그리고 하늘의 군대가 희고 깨끗한 고운 아마포 옷을 입고서 흰말을 타고 그분을 따르고 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 19장14)
Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum ".
그 신부는 빛나고 깨끗한 고운 아마포 옷을 입는 특권을 받았다.” 고운 아마포 옷은 성도들의 의로운 행위입니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 19장8)
Quae quidem personae sunt ejusdem substantiae, sed proprietatibus diversae, unde tribus laneis filis diversorum colorum expressae videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:34)
Flora, camisiam byssinam quam marito texuerat, ut ejus mereretur amplexus, prodigaliter virgini praesentavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:29)
aliis vero ad praesidium turris David fugitivos velociter insequentibus, cunctisque principibus rebus et aedificiis Turcicis inhiantibus, universoque vulgo ad palatium Salomonis tendente, et caedem nimiam crudeliter in Sarracenos operante, dux Godefridus ab omni strage se abstinens, mox tribus tantum suorum secum retentis, Baldrico, Adelboldo et Stabulone, exutus [0550C] lorica, et lanea veste indutus, nudatis pedibus muros egressus, in circuitu urbis cum humilitate processit, et per eam portam quae respicit ad montem Olivarum introiens, Sepulcro Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei vivi, praesentatus est, in lacrymis, orationibus et divinis persistens laudibus, et Deo gratias agens quia videre meruit quod illi semper fuit summo desiderio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION