라틴어 문장 검색

Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino".
“너는 또 순금으로 패를 만들어, 인장 반지를 새기듯, 그 위에 ‘주님께 성별된 이’라고 새겨라. (불가타 성경, 탈출기, 28장36)
Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: " Sanctum Domino ";
그들은 또 거룩한 관에 붙이는 패를 순금으로 만들어, 인장 반지를 새기는 글씨체로 그 위에 ‘주님께 성별된 이’라고 새겼다. (불가타 성경, 탈출기, 39장30)
Quae vixdum ambigua luce, defensores intentius contemplati, eo accedente quod angularem turrim ictus foravit arietis violentior, relictis civitatis duplicibus muris, continentem occupant arcem, asperi montis interrupta planitie superpositam, cuius medietas in sublime consurgens, tereti ambitu Argolici scuti speciem ostendebat, nisi quod e septemtrione, id quod rotunditati defuerat, in Euphratis fluenta proiectae cautes eminentius tuebantur, in qua excellebant minae murorum, bitumine et coctilibus laterculis fabricatae, quo aedificii genere nihil esse tutius constat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 12:1)
Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.
(카이사르, 내란기, 2권 9:2)
Tuguria latere crudo struunt et, quia sterilis est terra materia nudo etiam montis dorso, usque ad summum aedificiorum fastigium eodem laterculo utuntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 9:1)
"sit mihi praeterea curvus caelator, et alter qui multas facies pingit cito;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX68)
neque enim scientia desiderat instrumentum, quae potest esse consummata, etiamsi nihil faciat, sed ille artifex, ut caelator caelum et pictor penicilla.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 357:4)
Sed quemadmodum ille caelator oculos diu intentos ac fatigatos remittit atque avocat et, ut dici solet, pascit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 25:4)
at tibi, Mamurri, formae caelator aenae, tellus artifices ne terat Osca manus, qui me tam docilis potuisti fundere in usus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 242)

SEARCH

MENU NAVIGATION