라틴어 문장 검색

Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii.
천막 어귀를 가리는 막을 자주와 자홍과 다홍 실, 그리고 가늘게 꼰 아마실로 무늬를 놓아 가며 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 26장36)
In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem.
또 자주와 자홍과 다홍 실, 그리고 가늘게 꼰 아마실로 무늬를 놓아 가며, 뜰 정문에 칠 스무 암마 되는 막과 기둥 네 개, 밑받침 네 개를 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 27장16)
Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino".
“너는 또 순금으로 패를 만들어, 인장 반지를 새기듯, 그 위에 ‘주님께 성별된 이’라고 새겨라. (불가타 성경, 탈출기, 28장36)
Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii.
“너는 또 아마포로 저고리를 지어라. 그리고 아마포로 쓰개를 만들고, 무늬를 놓아 가며 허리띠를 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 28장39)
Fecit et velum in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii;
천막 어귀를 가리는 막을 자주와 자홍과 다홍 실, 그리고 가늘게 꼰 아마실로 무늬를 놓아 가며 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 36장37)
Et in introitu eius opere plumario fecit velum ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta; quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.
뜰 정문에 칠 막은 자주와 자홍과 다홍 실, 그리고 가늘게 꼰 아마실로 무늬를 놓아 가며 만든 것으로, 길이는 스무 암마이고, 높이 곧 너비는 다섯 암마로 뜰의 휘장과 같았다. (불가타 성경, 탈출기, 38장18)
iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan fabro et polymitario atque plumario ex hyacintho, purpura, cocco et bysso.
브찰엘과 함께, 단 지파에 속하는 아히사막의 아들 오홀리압이 일하였는데, 그는 조각가이고 도안가이며, 또 자주와 자홍과 다홍 실, 그리고 아마실로 무늬를 놓는 자수가였다. (불가타 성경, 탈출기, 38장23)
cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.
가늘게 꼰 아마실, 그리고 자주와 자홍과 다홍 실로 무늬를 놓아 가며 허리띠를 만들었다. 이는 주님께서 모세에게 명령하신 대로였다. (불가타 성경, 탈출기, 39장29)
Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: " Sanctum Domino ";
그들은 또 거룩한 관에 붙이는 패를 순금으로 만들어, 인장 반지를 새기는 글씨체로 그 위에 ‘주님께 성별된 이’라고 새겼다. (불가타 성경, 탈출기, 39장30)
Tunica vero polymita opere picturata plumario, infra se corpus claudebat virgineum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:140)
"sit mihi praeterea curvus caelator, et alter qui multas facies pingit cito;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX68)
neque enim scientia desiderat instrumentum, quae potest esse consummata, etiamsi nihil faciat, sed ille artifex, ut caelator caelum et pictor penicilla.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 357:4)
Sed quemadmodum ille caelator oculos diu intentos ac fatigatos remittit atque avocat et, ut dici solet, pascit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 25:4)
at tibi, Mamurri, formae caelator aenae, tellus artifices ne terat Osca manus, qui me tam docilis potuisti fundere in usus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 242)
non minus pinacothecae et plumariorum textrina pictorumque officinae, uti colores eorum in opere propter constantiam luminis inmutata permaneant qualitate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION