라틴어 문장 검색

Paululum cum pertransissem eos, inveni, quem diligit anima mea; tenui eum nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae.
그들을 지나치자마자 나는 내가 사랑하는 이를 찾았네. 나 그이를 붙잡고 놓지 않았네, 내 어머니의 집으로, 나를 잉태하신 분의 방으로 인도할 때까지. (불가타 성경, 아가, 3장4)
una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam:
나의 비둘기, 나의 티 없는 여인은 오직 하나 그 어머니의 오직 하나뿐인 딸 그 생모가 아끼는 딸. 그를 보고 아가씨들은 복되다 하고 왕비들과 후궁들은 칭송한다네. (불가타 성경, 아가, 6장9)
Quae est ista, quae ascendit de deserto innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te; ibi parturivit te mater tua, ibi parturivit te genetrix tua.
(친구들) 자기 연인에게 몸을 기댄 채 광야에서 올라오는 저 여인은 누구인가? (여자) 사과나무 아래에서 나는 당신을 깨웠지요. 거기에서 당신 어머니가 당신을 잉태하셨답니다, 거기에서 당신을 낳으신 분이 당신을 잉태하셨답니다. (불가타 성경, 아가, 8장5)
Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
거룩하신 신의 어머니시여, 저희를 위하여 빌어주소서. (기도문7)
ex quibus sunt sancti monachorum patris Benedicti caelibes coenobitae in loco celebri hac tempestate.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:7)
Nunc vero inanes flatus quorundam, vile esse quicquid extra urbis pomerium nascitur aestimant praeter orbos et caelibes, nec credi potest qua obsequiorum diversitate coluntur homines sine liberis Romae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 22:1)
Subsident aliqui copiosos homines senes aut iuvenes, orbos vel caelibes, aut etiam uxores habentes seu liberos (nec enim hoc titulo discrimen aliquod observatur), ad voluntates condendas allicientes eos miris:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 22:1)
igitur hoc ipsum argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere uellet mulier uiro, uidua caelibi, maior iuniori.
(아풀레이우스, 변명 25:12)
Super his autem, qui aut caelibes ambo sunt et parem numerum filiorum habent aut mariti sunt et liberos non habent, nihil scriptum in ea lege de aetate est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XV 8:1)
Nam cum rogatus esset a quodam Bias, deberetne uxorem ducere an vitam vivere caelibem, ̓́Ητοι, inquit, καλη`ν ἄξεισ ἠ` αἰσχράν:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 3:1)
Sunt certe porro uxor et liberi disciplina quaedam humanitatis, et caelibes, etsi saepenumero magis sint munifici et charitativi quia fortunae eorum minus exhauriantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:19)
Ille utroque circumfluus uitam caelibem deflet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:11)
illa autem secura tori taedasque parari nescia divinae fruitur sermone parentis maternosque bibit mores exemplaque discit prisca pudicitiae Latios nec volvere libros desinit aut Graios, ipsa genetrice magistra, Maeonius quaecumque senex aut Thracius Orpheus aut Mytilenaeo modulatur pectine Sappho (sic Triviam Latona monet;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:148)
sic armenta suo iam defensante iuvenco celsius adsurgunt erectae cornua matri, sic iam terribilem stabulis dominumque ferarum crescere miratur genetrix Massyla leonem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:237)
indoluit genetrix, tum sic commota profatur:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:173)

SEARCH

MENU NAVIGATION