라틴어 문장 검색

condicionis etiam distantia, nam clarus an obscurus, magistratus an privatus, pater an filius, civis an peregrinus, liber an servus, maritus an caelebs, parens liberorum an orbus sit, plurimum distat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 120:2)
Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt.
그래서 정탐하러 갔던 젊은이들이 가서 라합과 그의 아버지와 어머니와 형제, 그리고 그에게 딸린 모든 이를 데리고 나왔다. 라합의 온 씨족을 이끌고 나와 이스라엘 진영 밖으로 데려다 놓았다. (불가타 성경, 여호수아기, 6장23)
Dixitque Michas: " Mane apud me et esto mihi parens ac sacerdos; daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestium apparatum et quae ad victum sunt necessaria ".
미카가 그에게 말하였다. “나와 함께 살면서 나에게 아버지와 사제가 되어 주시오. 일 년에 은 열 세켈과 옷가지와 양식을 드리겠소.” (불가타 성경, 판관기, 17장10)
Laus patrum. Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua.
이제는 훌륭한 사람들과 역대 선조들을 칭송하자. (불가타 성경, 집회서, 44장1)
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient.
형제가 형제를 넘겨 죽게 하고 아버지가 자식을 그렇게 하며, 자식들도 부모를 거슬러 일어나 죽게 할 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 10장21)
Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat.
아이의 부모는 몹시 놀랐다. 예수님께서는 이 일을 아무에게도 말하지 말라고 분부하셨다. (불가타 성경, 루카 복음서, 8장56)
Et interro gaverunt eum discipuli sui dicentes: " Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? ".
제자들이 예수님께 물었다. “스승님, 누가 죄를 지었기에 저이가 눈먼 사람으로 태어났습니까? 저 사람입니까, 그의 부모입니까?” (불가타 성경, 요한 복음서, 9장2)
Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: " Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est.
그의 부모가 대답하였다. “이 아이가 우리 아들이라는 것과 태어날 때부터 눈이 멀었다는 것은 우리가 압니다. (불가타 성경, 요한 복음서, 9장20)
Propterea parentes eius dixerunt: " Aetatem habet; ipsum interrogate! ".
그래서 그의 부모가 “나이를 먹었으니 그에게 물어보십시오.” 하고 말한 것이다. (불가타 성경, 요한 복음서, 9장23)
qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;
그렇지만 여러분은 내일 일을 알지 못합니다. 여러분의 생명이 무엇입니까? 여러분은 잠깐 나타났다가 사라져 버리는 한 줄기 연기일 따름입니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 4장14)
tōtam hiemem Quīntus domī manēbat parentēsque iuvābat.
겨울 내내 퀸투스는 집에서 머무르며 부모님을 도왔다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus domō discēdit16)
Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis; non enim quaero, quae vestra sunt, sed vos; nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
이제 나는 여러분에게 세 번째로 갈 준비가 되어 있습니다. 그러나 폐를 끼치지는 않겠습니다. 내가 바라는 것은 여러분의 재물이 아니라 여러분 자신입니다. 자녀가 부모를 위하여 재산을 모아 두는 것이 아니라, 부모가 자녀를 위하여 그렇게 하는 법입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 12장14)
ex quibus sunt sancti monachorum patris Benedicti caelibes coenobitae in loco celebri hac tempestate.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:7)
Sed et nulla mulier invenitur ex tam infimo genere nata, quae se non asserat egregios habere parentes et a magnatum stipite derivari, et quae se omni iactantia non extollat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 38:3)
Agnosco faciem ambiguam, mixtosque parentes.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 14:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION