라틴어 문장 검색

Ipsa modum porro sibi rerum summa parare ne possit, natura tenet, quae corpus inane et quod inane autem est finiri corpore cogit, ut sic alternis infinita omnia reddat, aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum, simplice natura pateat tamen inmoderatum, nec mare nec tellus neque caeli lucida templa nec mortale genus nec divum corpora sancta exiguum possent horai sistere tempus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:3)
quorum supereminet unus ut meritis sic sede locus, qui continet alta scrutantes ratione viros quid machina caeli, quid tellus, quid fossa maris, quid turbidus aer, quid noctis lucisque vices, quid menstrua lunae incrementa parent, totidem cur damna sequantur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium16)
"Quem referent Musae, vivet, dum robora tellus, Dum caelum stellas, dum vehet amnis aquas."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 441)
Autumnoque magis stellis fulgentibus alta concutitur caeli domus undique totaque tellus, et cum tempora se veris florentia pandunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:1)
di procul a cunctis, qui te venerantur amantque huius notitiam gentis habere velint, nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas vivere, si vita est mortis habenda genus, nos premat aut bello tellus, aut frigore caelum, truxque Getes armis, grandine pugnet hiems . nos habeat regio nec pomo feta nec uvis, et cuius nullum cesset ab hoste latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 74)
"maius parabo, maius infundam tibi fastidienti poculum priusque caelum Sidet inferius mari tellure porrecta super quam non amore sic meo flagres uti bitumen atris ignibus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 518)
"urbem armis opibusque gravem et modo civibus artam, ceu caelo deiecta lues inimicave tellus, hausisti vacuamque tamen sublimis obumbras?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권128)
Ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur et tellure, videt totumque inquirit in orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:11)
Cui favet coelum, famulatur aer, Quam colit Tellus, veneratur unda, Cui velut mundi dominae, tributum Singula solvunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:5)
quamvis nonnullis placeat terram breviorem dicere circuitu quam sit pulcherrimus ille circulus, et flammas inmensi sideris ultra telluris normam porrecto extendere gyro, numne etiam caeli minor et contractior orbis, cuius planitiem longo transmittere tractu circinus excurrens meta interiore laborat?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권99)
"scandere, terrenas animo depellite curas, nam quantum subiecta situ tellus iacet infra dividiturque ab humo convexi regia caeli, tantum vestra meis distant mundana futuris, dira bonis, scelerata piis, tenebrosa serenis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 243)
non longum caede recenti laetatus videt innumeris fervere catervis tellurem atque una gentem exspirare ruina, qui tremor elicita caeli de lampade tactis, hic fixit iuvenem, pariterque horrore sub uno vox, acies sanguisque perit, gemitusque parantem ipse ultro convertit equus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권205)
Et quas sentit Arabs, et quas Gangetica tellus Exhalat nebulas, quidquid concrescere primus Sol patitur, quidquid coeli fuscator Eoi Intulerat Corus, quidquid defenderat Indos, Incendere diem nubes, oriente remotae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:36)
te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus summittit flores, tibi rident aequora ponti placatumque nitet diffuso lumine caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:2)
"salve te locorum, tuque novos caelo terra datura deos, fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus, et nemorum nymphae naiadumque chori!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권288)

SEARCH

MENU NAVIGATION