라틴어 문장 검색

Quid tibi uisa Chios, Bullati, notaque Lesbos,quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,Zmyrna quid et Colophon?
(호라티우스의 첫번째 편지, 111)
Nec procurator calamistratus nec formosus conlactaneus nec candidulus et rubicundus adsecula adhaereant lateri tuo:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:10)
Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra et nitidis maculam haesuram figentia rebus, quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes, si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV1)
sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque quinquaginta, in his unum (quod me reipublicae maxime miseritum est) puerum bullatum, petitoris filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare quam saltationem inpudicus servulus honeste saltare non posset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 7:5)
unde etiam Cicero calamistratam comam appellat frequenter, quae etiam vituperationi est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1003)
cur in lustris et helluationibus huius calamistrati saltatoris tam eximia virtus tam diu cessavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:5)
Inter haec tres pueri candidas succincti tunicas intraverunt, quorum duo Lares bullatos super mensam posuerunt, unus pateram vini circumferens dii propitii clamabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:12)
Cincinnatulos pueros et calamistratos et peregrini muris olentes pelliculas, de quibus illud Arbitri est Non bene olet qui bene semper olet, quasi quasdam pestes et venena pudicitiae virgo devitet Fulgentius mythologiarum II 6 p. 80 de Prometheo:
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XXIV* 1:2)
Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos, quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis, Zmyrna quid et Colophon?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 111)
penduli ex umero gladii balteis supercurrentibus strinxerant clausa bullatis latera rhenonibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 2:7)
Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 391)

SEARCH

MENU NAVIGATION