라틴어 문장 검색

NUN. Nos inique egimus et rebelles fuimus; idcirco tu inexorabilis fuisti.
저희는 거역하고 반항하였으며 당신께서는 용서하지 않으셨습니다. (불가타 성경, 애가, 3장42)
obstant Sortes non revocandae, et inexorabile numen.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 11:6)
Super sinistram autem residens turtur, sub facie elegiaci carminis, calamitosis ejulationibus, suae vocis citharam adaptabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:16)
Unde Seneca dixit, "In calamitoso risus eciam iniuria est."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:40)
At homines civitatis illius diviti faventes, pauperi deroganteset inexorabile contra fortunam pauperis odium gerentes illum ad iustitiamdetraxerunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:19)
Ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec furtis abstinuit, innocentibus exitialis causas affingens, dum in calamitosis stipendiis versaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 2:1)
Cuius morum intolerantiae, haec quoque pernicies accedebat, quod cum ditaretur luctibus alienis, erat inexorabilis et crudelis, et intrepido corde durissimus, nec reddendae nec accipiendae rationis umquam capax, invisior Cleandro, quem agentem sub imperatore Commodo praefecturam, sublata vecordia, diversas legimus vexasse fortunas, et onerosior Plautiano, qui praefectus itidem sub Severo, ultra mortalem tumens cuncta confuderat, ni gladio perisset ultore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 8:1)
Et correptus Fidustius ilico (namque aderat forte,) occulteque inductus, indice viso, nulla infitiatione obumbrare iam publicata conatus, rei totius calamitosum aperit textum, absolute confessus, se cum Hilario et Patricio vaticinandi peritis, quorum Hilarius militaverat in palatio, de imperio consuluisse futuro:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 7:1)
Cumque intra cancellorum venerint saepta, et agi coeperint alicuius fortunae vel salus, atque laborari debeat ut ab insonte gladius vel calamitosa detrimenta pellantur, corrugatis hinc inde frontibus brachiisque histrionico gestu formatis, ut contionaria Gracchi fistula sola post occipitium desit, consistitur altrinsecus diu:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 19:2)
Verum mox post calamitosa dispendia res in integrum sunt restitutae, hac gratia, quod nondum vitae mollitie sobria vetustas infecta nec ambitiosis mensis nec flagitiosis quaestibus inhiabat, sed unanimanti ardore, summi et infimi inter se congruentes, ad speciosam pro re publica mortem tamquam ad portum aliquem tranquillum properabant et placidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 14:1)
hoc et illud et aliud et rursus aliud purgandum demonstrat digito suo, donec utroque opere perfecto, acceptis septem denariis, calamitosus faber collo suo gerens dolium coactus est ad hospitium adulteri perferre.
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:18)
"ae si quod offensum numen inexorabili me saevitia premit, mori saltem liceat, si non licet vivere."
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:9)
ne ferox, durus, indomitus inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 8:2)
Hinc proverbium de hominibus calamitosis ortum dicique solitum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 7:1)
Ex imaginis autem istius significatione intellegi voluit, iudicem, qui Iustitiae antistes est, oportere esse grave, sanctum, severum, incorruptum, inadulabilem contraque improbos nocentesque inmisericordem atque inexorabilem erectumque et arduum ac potentem, vi et maiestate aequitatis veritatisque terrificum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, IV 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION