라틴어 문장 검색

Mihi amictui est Scythicum tegimen, calciamentum solorum callum, cubile terra, pulpamentum fames, lacte caseo carne vescor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 90:4)
Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridiani,
주님의 눈은 당신을 사랑하는 이들 위에 머무시니 그들에게 든든한 방패요 힘 있는 버팀목이시며 열풍을 막아 주는 쉼터요 한낮의 뙤약볕을 가려 주는 그늘이시다. 또 비틀거리지 않게 지켜 주시고 넘어지지 않게 붙잡아 주신다. (불가타 성경, 집회서, 34장19)
Munere diuino donis celestibus auctus, Spiritus a celo terre dimissus in orbe Terreno peregrinus erit, carnisque receptus Hospicio, luteum tegimen nouus hospes habebit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:7)
omnia secum quae habebat, nihil eorum emerat, sed suis sibi manibus confecerat, et indumenta, quibus indutus, et calciamenta, quibus erat inductus, et gestamina, quibus erat conspicatus.
(아풀레이우스, 플로리다 9:20)
Sed ecce siderum ordinatis ambagibus per numeros dierum ac mensuum remeans annus, post mustulentas autumni delicias ad hibernas Capricorni pruinas deflexerat et assiduis pluviis nocturnisque rorationibus sub dio et intecto conclusus stabulo continuo discruciabar frigore, quippe cum meus dominus prae nimia paupertate ne sibi quidem, nedum mihi posset stramen aliquod vel exiguum tegimen parare, sed frondoso casulae contentus umbraculo degeret.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:4)
Vestimenta vero et calciamenta quando fuerint indigentibus necessaria, dare non differant, sub quarum custodia sunt, quae poscuntur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:15)
Quid igitur calciamentum, quid paludamentum, quid pavimentum, quid vestimentum, quid alia mille per huiuscemodi formam producta, etiamne ista omnia composita dicemus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XII 4:1)
flumina gelu concreta tegimine esse onychino dixit, et quae multiplica ludens conposuit, quale illud est, quod vituperones suos subductisupercilicarptores appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 16:1)
Calciamentis quoque humilioribus pro tempore utendum, ne vinctura talum ipsum laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 22장9)
Itaque neque sine ueste neque sine calciamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub diuo nocte dormire, aut certe bene operiri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 37:2)
Calciamentis quoque humilioribus primo tempore utendum, ne uinctura talum ipsum laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 22장 2:3)
et Germanicus quo magis adgnosceretur detraxerat tegimen capiti orabatque insisterent caedibus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장4)
adduntur e servitiis gladiaturae destinati quibus more gentico continuum ferri tegimen:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장5)
id principibus et nobilissimo cuique tegimen, ferreis lamminis aut praeduro corio consertum, ut adversus ictus impenetrabile ita impetu hostium provolutis inhabile ad resurgendum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장10)
togis neque restrictis neque fusis, clauo nec lato nec angusto, calciamentis altiusculis, ut procerior quam erat uideretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION