라틴어 문장 검색

et pertransiens desertum circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab; Arnon quippe confinium est terrae Moab.
광야를 가로질러 에돔 땅과 모압 땅을 돌아서 모압 땅 동쪽에 다다른 다음, 아르논 건너편에 진을 쳤던 것이오. 그리고 아르논이 모압의 경계였으므로 모압의 영토 안으로는 들어가지 않았소. (불가타 성경, 판관기, 11장18)
De patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et Gaetuliae in ipso confinio meis scriptis ostendistis, quibus memet professus sum, cum Lolliano Auito c. u. praesente publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, non uideo quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac Semipersa.
(아풀레이우스, 변명 23:1)
inde Caledoniis, Australibus inde parentum cingeris exuviis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae20)
hinc processit avus, cui post Arctoa frementi classica Massylas adnexuit Africa laurus, ille, Caledoniis posuit qui castra pruinis, qui medios Libyae sub casside pertulit aestus, terribilis Mauro debellatorque Britanni litoris ac pariter Boreae vastator et Austri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:11)
Inde Caledonio velata Britannia monstro, ferro picta genas, cuius vestigia verrit caerulus Oceanique aestum mentitur amictus:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:115)
et est ea facies citra Caledoniam, unde et in universum fama:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 4:1)
namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus Germanicam originem adseverant;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 2:2)
ad manus et arma conversi Caledoniam incolentes populi magno paratu, maiore fama, uti mos est de ignotis, oppugnare ultro castellum adorti, metum ut provocantes addiderant;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 25장 3:1)
Cuius conscientia ac fama ferox exercitus nihil virtuti suae invium et penetrandam Caledoniam inveniendumque tandem Britanniae terminum continuo proeliorum cursu fremebant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 27장 1:1)
primo statim congressu ostendamus, quos sibi Caledonia viros seposuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 5:3)
tuque o, pelagi cui maior aperti fama, Caledonius postquam tua carbasa vexit
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 9:2)
Ciminius interim saltus in medio, ante invius plane quasi Caledonius vel Hercynius, adeo tum terrori erat, ut senatus consuli denuntiaret ne tantum periculi ingredi auderet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM SAMNITICUM GALLICUM 3:1)
Aut vaga cum Tethys Rutupinaque litora fervent, Unda Caledonios fallit turbata Britannos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:29)
Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos Et viridem Tethyn Oceanumque patrem, Ergo Numae colles et Nomentana relinquis Otia, nec retinet rusque focusque senem?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLIV1)
"victricia Caesar signa Caledonios transvexit ad usque Britannos;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 45)

SEARCH

MENU NAVIGATION