라틴어 문장 검색

Vbiorum Trevirorumque auxilia foeda fuga dispersa totis campis palantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장10)
ala equitum dispersa lato campo, quibusdam, ut occurrerent, per obliqua tendentibus, quinque hostes sequebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 443:2)
et equi dispersi sunt in campo et fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장83)
Sic ait et prima gressus molitur ab Aetna exitiique reos flores ipsumque rapinae detestata locum sequitur dispersa viarum indicia et pleno rimatur lumine campos inclinatque faces.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:292)
Arabes vero caeteraeque gentes, ut perspexerunt quod deinceps berlum sufferre non possent, dispersi [0561A] et contriti, per campos et angustas semitas fugam arripiunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 94:3)
Ac velut optato ventis aestate coortis dispersa immittit silvis incendia pastor, correptis subito mediis extenditur una horrida per latos acies Volcania campos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 19:4)
His itaque dispersis et profugis factis, Tankrado semper eos a tergo caedente, Dei nutu et clementia Boemundus ipsa eadem die fugientibus cum omni comitatu suo obviam factus est, sciens quidem, quomodo adhuc in nocte potenter campos occupaverant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 90:1)
Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo.
사람들이 동쪽에서 이주해 오다가 신아르 지방에서 한 벌판을 만나 거기에 자리 잡고 살았다. (불가타 성경, 창세기, 11장2)
Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae.
그리하여 그곳의 이름을 바벨이라 하였다. 주님께서 거기에서 온 땅의 말을 뒤섞어 놓으시고, 사람들을 온 땅으로 흩어 버리셨기 때문이다. (불가타 성경, 창세기, 11장9)
condens in singulis urbibus frumentum camporum in circuitu.
요셉은 이집트 땅에 대풍이 든 일곱 해 동안, 모든 양식을 거두어 성읍들에 저장하였다. 성읍마다 주위 밭에서 나는 양식을 그 안에 저장하였다. (불가타 성경, 창세기, 41장48)
Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Iacob et dispergam eos in Israel.
포악한 그들의 격분, 잔악한 그들의 분노는 저주를 받으라. 나 그들을 야곱에 갈라놓으리라. 그들을 이스라엘에 흩어 버리리라. (불가타 성경, 창세기, 49장7)
Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas.
그리하여 그 백성은 온 이집트 땅에 흩어져, 벽돌 짚으로 쓸 지푸라기를 모아 왔다. (불가타 성경, 탈출기, 5장12)
Vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium; eritque terra vestra deserta et civitates dirutae.
나는 너희를 민족들 사이로 흩어 버리며 너희 뒤로 칼을 빼어 휘두르겠다. 그리하여 너희 땅은 황폐해지고 너희 성읍들은 폐허가 될 것이다. (불가타 성경, 레위기, 26장33)
" Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti, ut tollat turibula, quae iacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat, quoniam sanctificata sunt
“너는 아론 사제의 아들 엘아자르에게 말하여 불탄 자리에서 향로들을 모으게 하고, 불은 멀리 흩어 버려라. 그것들은 거룩하게 되었다. (불가타 성경, 민수기, 17장2)
dixit ad maiores natu Madian: " Nunc carpet haec congregatio omnem regionem per circuitum, quomodo solet bos herbas campi carpere ". Balac filius Sephor erat eo tempore rex in Moab.
미디안의 원로들에게 말하였다. “소가 들의 풀을 뜯어 먹듯, 이제 이 무리가 우리 주위에 있는 것을 모조리 먹어 버리겠습니다.” 그때에 모압 임금은 치포르의 아들 발락이었다. (불가타 성경, 민수기, 22장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION