라틴어 문장 검색

Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur.
“너는 또 순금 등잔대를 만들어라. 등잔대의 밑받침과 가지는 마치로 두드려 만들고, 잔과 꽃받침과 꽃잎은 등잔대와 한 덩어리가 되어야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 25장31)
In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores.
등잔대 원대에는 꽃받침과 꽃잎을 갖춘 편도 꽃 모양의 잔 네 개를 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 25장34)
Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso.
그리고 등잔 일곱 개를 만들어 앞쪽을 밝게 비추도록 등잔대 위에 올려놓아라. (불가타 성경, 탈출기, 25장37)
Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
등잔대와 이 모든 기물들을 순금 한 탈렌트로 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 25장39)
mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis.
휘장 앞에는 상을 놓고, 그 상 맞은편인 성막의 남쪽에는 등잔대를 놓는데, 상은 북쪽에 놓아라. (불가타 성경, 탈출기, 26장35)
Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi;
그들이 만들 옷은 가슴받이, 에폿, 겉옷, 수놓은 저고리, 쓰개, 허리띠다. 이렇게 너의 형 아론과 그의 아들들에게 거룩한 옷을 만들어 주어, 그들이 사제로서 나를 섬기게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 28장4)
Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
“너는 에폿을 만들 때와 같은 방식으로 금과, 자주와 자홍과 다홍 실, 그리고 가늘게 꼰 아마실로 판결 가슴받이를 정교하게 만들어야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 28장15)
et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari.
그리고 자주색 실로 만든 끈으로 가슴받이 고리를 에폿 고리에 이어, 에폿의 띠 위에 오게 해서 가슴받이가 에폿에서 늘어지지 않게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 28장28)
mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis
또 상과 거기에 딸린 모든 기물, 등잔대와 거기에 딸린 기물들, 분향 제단, (불가타 성경, 탈출기, 30장27)
mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
상과 거기에 딸린 기물들, 순금 등잔대와 거기에 딸린 모든 기물, 분향 제단과 (불가타 성경, 탈출기, 31장8)
candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta luminarium;
불을 켤 등잔대와 거기에 딸린 기물들, 등잔과 등잔 기름, (불가타 성경, 탈출기, 35장14)
Principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad ephod et pectorale
지도자들은 에폿과 가슴받이에 박을 마노와 그 밖의 장식 보석들, (불가타 성경, 탈출기, 35장27)
Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, basim et hastile eius; scyphi sphaerulaeque ac flores unum cum ipso erant:
그는 또 순금으로 등잔대를 만들었다. 등잔대의 밑받침과 가지는 마치로 두드려 만들고, 잔과 꽃받침과 꽃잎은 등잔대와 한 덩어리가 되게 하였다. (불가타 성경, 탈출기, 37장17)
tres scyphi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores et tres scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de hastili candelabri.
가지 하나에 꽃받침과 꽃잎을 갖춘 편도 꽃 모양의 잔 세 개, 또 다른 가지에 꽃받침과 꽃잎을 갖춘 편도 꽃 모양의 잔 세 개를 만들었다. 등잔대에서 벋어 나온 가지 여섯 개를 모두 이처럼 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 37장19)
Talentum auri purissimi appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
등잔대와 이 모든 기물을 순금 한 탈렌트로 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 37장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION