라틴어 문장 검색

Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro; et similitudines aureas, quas exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam, ut vadat,
그런 다음, 주님의 궤를 가져다가 그 수레에 싣고, 그에게 보상 제물로 바칠, 금으로 만든 물건들을 상자에 담아 그 곁에 놓으십시오. 그렇게 그것을 떠나보내고 나서 (불가타 성경, 사무엘기 상권, 6장8)
et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam, quae habebat mures aureos et similitudines tumorum.
수레에는 주님의 궤를 싣고, 금으로 만든 쥐와 종기 모양의 물건들을 담은 상자도 실었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 6장11)
Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam, quae erat iuxta eam, in qua erant similitudines aureae; et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino.
레위인들이 주님의 궤와 금으로 만든 물건들이 든 상자를 내려 그 큰 바위 위에 놓자, 그날 벳 세메스 사람들은 주님께 번제물을 바치고 다른 제물도 바쳤다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 6장15)
Quae omnia diligenter colligens et in capsella recondens non neglexit, quamdiu vixit, excolere mira affectione, posita super altare eiusdem ecclesiae, ubi adhuc reservantur debita veneratione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:6)
Nec melior Scintilla, quae de cervice sua capsellam detraxit aureolam, quam Felicionem appellabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:12)
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti sceptriferas Servi templa dedisse manus, quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat (arcet enim) libaque tosta petat, Bacche, racemiferos hedera redimite capillos, si domus illa tua est, dirige vatis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권311)
Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis pampineis agitat velatam frondibus hastam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:58)
Victa racemifero lyncas dedit India Baccho:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 32:3)
pro crine racemifer exit plurima per frontem constringens oppida palmes, perque umeros teretes, rutilantes perque lacertos pendula gemmiferae mordebant suppara bullae, segnior incedit senio venerandaque membra viticomam retinens baculi vice nectit ad ulmum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 143)
Forte sagittiferas Euan populatus Erythras vite capistratas cogebat ad esseda tigres, intrabat duplicem qua temo racemifer arcum, marcidus ipse sedet curru;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem15)
et accipiens inligatum panno condidit in capsella, et rediit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:4)
statimque iussit ire ministram, et capsellam, in qua erat, adducere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:12)
Mox ut uirgo haec cum capsella, quam portabat, adpropinquauit atrio domus huius, discessere omnes, qui me premebant, spiritus maligni, et me relicto nusquam conparuerunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION