라틴어 문장 검색

Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis.
사실 우리가 여러분에게 우리 주 예수 그리스도의 권능과 재림을 알려 줄 때, 교묘하게 꾸며 낸 신화를 따라 한 것이 아닙니다. 그분의 위대함을 목격한 자로서 그리한 것입니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 1장16)
Quod genus captiosarum conclusionum Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco ubi dictum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:12)
praeterea in auditorio hoc genus spectari debet non pauimenti marmoratio nec proscaenii contabulatio nec scaenae columnatio, sed nec culminum eminentia nec lacunarium refulgentia nec sedilium circumferentia, nec quod hic alias mimus halucinatur, comoedus sermocinatur, tragoedus uociferatur, funerepus periclitatur, praestigiator furatur, histrio gesticulatur ceterique omnes ludiones ostentant populo quod cuiusque artis est, sed istis omnibus supersessis nihil amplius spectari debet quam conuenientium ratio et dicentis oratio.
(아풀레이우스, 플로리다 18:3)
"Thrasyllus vero nanctus fraudium opportunum decipulum sic Tlepolemum captiose compellat:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:23)
"Sed ubi sol tandem nocti decessit, exi imperio Charites adornatus et nutricis captiosa vigilia deceptus irrepit cubiculum pronus spei."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:73)
Ad istum modum divinationis astu captioso corraserant non parvas pecunias, sed assiduis interrogationibus argumento satietate iam defecti, rursum ad viam prodeunt, via tota quam nocte confeceramus longe peiorem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:10)
rhetori concessum est, sententiis uti falsis, audacibus, versutis, subdolis, captiosis, si veri modo similes sint et possint movendos hominumn animos qualicunque astu inrepere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 5:3)
Sic lachrumas, sic sepulcrum sic ahenum, sic vehemens, sic incohare, sic helluari, sic halucinari, sic honera, sic honustum dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 4:1)
atque inibi ut plecteretur fuit, tamquam illud indicium esset vagi animi et alucinantis et fluxae atque apertae securitatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 9:2)
At ille oscitans et alucinanti similis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 12:1)
Propterea id quoque ad eam legem addi solet, non esse captiosis interrogationibus respondendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 13:1)
Instituit eum insuper quomodo quaestiones quasdam captiosas et tentantes de quibus verisimile esset alios interrogaturos evitaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:20)
Praetendebat autem (verum huc semper fuit astantibus aliis) se contendere ut Perkinum interrogationibus satis captiosis tentaret et implicaret, ut experiretur num verus dux Eboraci fuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:15)
Quantum vero ad principem aut statum, iudices ante omnia in memoria fixum tenere debent versiculum ultimum duodecim tabularum Romanorum, salus popula suprema lex, et pro certo ponere leges, nisi sint in ordine and eum finem, res esse captiosas et oracula male inspirata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:2)
ne fur, aut bestia hallucinantem pastorem decipiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 26:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION