라틴어 문장 검색

Haud contentus eo petii tentoria Rhesi inque suis ipsum castris comitesque peremi atque ita captivo victor votisque potitus ingredior curru laetos imitante triumphos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 22:6)
Bernardus autem Extraneus, eo tempore comitem Reymundum apud eumdem portum captivum tenuit, eo quod imputabatur ei necis traditio Longobardorum et caeterorum qui in eadem fuerant expeditione:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:1)
captivis in vincula condi iussis comitibusque eorum sub hasta venditis, ad naves viginti quinque, quibus P. Valerius Flaccus praefectus praeerat, viginti quinque parari alias decernunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 522:1)
Concurrunt undique peregrini, nobiles et ignobiles, ad videndos Turcos captivos, gloriam Deo dantes super hoc prospero eventu, laudesque multiplicant comiti Hugoni et filio ejus Engelrado, quorum prudentia et virili audacia tam noxii adversarii capti et attriti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 96:9)
Quo cognito ad indignationem iustam Iulianus erectus, cum munerandus venisset ex more, quattuor comites eius, quorum ope et fide maxime nitebatur, non ante absolvit, dum omnes rediere captivi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 8:1)
Mauris de Corsica ad Hispaniam cum multa praeda redeuntibus Irmiugarius comes Emporitanus in Maiorica insidias posuit et octo naves eorum cepit, in quibus quingentos et eo amplius Corsos captivos invenit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 222:1)
Dimiserunt ergo Rebeccam sororem eorum et nutricem illius servumque Abraham et comites eius,
그리하여 그들은 누이 레베카와 그의 유모를 아브라함의 종과 그 일행과 함께 보내면서, (불가타 성경, 창세기, 24장59)
Et dixit ad Iacob: " Quare ita egisti et decepisti cor meum, abigens filias meas quasi captivas gladio?
라반이 야곱에게 말하였다. “자네가 나를 속이고 내 딸들을 전쟁 포로처럼 끌고 가다니, 어찌 이럴 수가 있는가? (불가타 성경, 창세기, 31장26)
Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant.
재산을 모두 빼앗고 모든 어린아이들과 아낙네들을 잡아가고, 집 안에 있는 것들을 모조리 약탈하였다. (불가타 성경, 창세기, 34장29)
Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum.
한밤중에 주님께서는 이집트 땅의 맏아들과 맏배를, 곧 왕좌에 앉은 파라오의 맏아들부터 감옥에 있는 포로의 맏아들과 짐승의 맏배까지 모조리 치셨다. (불가타 성경, 탈출기, 12장29)
Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in Aegyptum? ".
주님께서는 어쩌자고 우리를 이 땅으로 데려오셔서, 우리는 칼에 맞아 쓰러지고, 우리 아내와 어린것들은 노획물이 되게 하시는가? 차라리 이집트로 돌아가는 것이 더 낫지 않겠나?” (불가타 성경, 민수기, 14장3)
Quod cum audisset Chana naeus rex Arad, qui habita bat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos.
이스라엘이 아타림 길로 온다는 소식을 네겝에 사는 가나안 사람, 아랏 임금이 듣고, 이스라엘에 맞서 싸워 그들 가운데 얼마를 포로로 잡아갔다. (불가타 성경, 민수기, 21장1)
Et vos manete extra castra septem diebus; qui occiderit hominem vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo, vos et captivi vestri.
그리고 너희는 이레 동안 진영 밖에 머물러야 한다. 사람을 죽였거나 살해된 자의 몸에 닿은 이는, 너희만이 아니라 너희 포로들까지 사흘째 되는 날과 이레째 되는 날에 자신을 정화해야 한다. (불가타 성경, 민수기, 31장19)
Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii, qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur; et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
그리고 적의 약탈물이 되리라고 너희가 말한 너희 어린아이들과, 아직 좋고 나쁜 것을 구별할 줄 모르는 너희 자식들도 그곳으로 들어갈 것이다. 내가 그들에게 그 땅을 주어 그들이 차지할 것이다. (불가타 성경, 신명기, 1장39)
Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris
“너희가 적과 싸우러 나갔을 때, 주 너희 하느님께서 그들을 너희 손에 넘겨주시어 너희가 포로들을 사로잡았는데, (불가타 성경, 신명기, 21장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION