라틴어 문장 검색

Tanta autem tamque multiplici fertilitate abundat rerum omnium eadem Cyprus, ut nullius externi indigens adminiculi, indigenis viribus, a fundamento ipso carinae ad supremos usque carbasos, aedificet onerariam navem, omnibusque armamentis instructam, mari committat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 14:2)
Et imperatis sine mora completis, iniecto igni furentis elementi vis maxima, frumenta omnia cum iam stipula flaventi turgerent, herbasque pubentes ita contorruit, ut ad usque Euphraten, ab ipsis marginibus Tigridis, nihil viride cerneretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 4:1)
"nec auscultatu impaenitendo diligenter instructa illa cessavit, sed observatis omnibus furatrina facili flaventis auri mollitie congestum gremium Veneri reportat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:96)
Huius felicis alvei nitens carbasus litteras voti intextas progerebat:
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:8)
sic 'flaventes comae' et, quod mirari quosdam video, frondes olearum a Vergilio ' flavae ' dicuntur, sic multo ante Pacuvius aquam 'flavam' dixit et 'fulvum' pulverem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 13:2)
quid meditentur aves, quid cum mortalibus aether fulmineo velit igne loqui, quid carmine poscat fatidico custos Romani carbasus aevi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:77)
flaventes adstringit stiria saetas;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:118)
"nunc ite, sorores, dum matutinis praesudat solibus aër, dum meus humectat flaventes Lucifer agros roranti praevectus equo."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:58)
ingentia quondam nomina, crinigero flaventes vertice reges, qui nec principibus donis precibusque vocati paruerant, iussi properant segnique verentur offendisse mora;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:109)
illinc flavente Sygambri caesarie, nigris hinc Mauri crinibus irent.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:12)
propter quae recrastinari non debet, sed aequaliter flaventibus iam satis, ante quam ex toto grana indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt, messis facienda est, ut potius in area et in acervo quam in agro grandescant frumenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 2:2)
Inter quae patre favente Libero fetis palmitibus vel generis albi vel flaventis ac rutili vel purpureo nitore micantis,undique versicoloribus pomis gravidus collucet Autumnus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 3:3)
Corpora usque pedes carbaso velant, soleis pedes, capita linteis vinciunt, lapilli ex auribus pendent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 23:1)
Panditur hinc totis in noctem carbasus alis litoraque et veteris tumulos praelabitur Ili
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 610:1)
religant tonsas veloque Procnesson et te iam medio flaventem, Rhundace, ponto
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION