라틴어 문장 검색

Neque Fussalensibus suscenseo, quia iustam de me querimoniam ingerunt auribus tuis, quod eis hominem nondum mihi probatum, nondum saltem aetate firmatum, a quo sic affligerentur, innixi, neque huic noceri volo, cui quanto magis sinceram habeo caritatem, tanto magis pravae cupiditati eius obsisto.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 9:8)
At post lapsum primi hominis, cum refrigescente caritate cupiditas subintrasset, fecisset que bono communi privata praeponi amicitiae caritatis que splendorem avaritia invidia que corrupit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:32)
Ipse per se amor omnium aliarum rerum neglegens animos in cupiditatem formae non sine spe mutuae caritatis accendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 11:5)
Cupiditatem unusquisque sibi duxit in uxorem, quemadmodum et vos, que nunquam pietatis et equitatis, ut caritas, sed semper impietatis et iniquitatis est genitrix. 15.
(단테 알리기에리, Epistolae 79:2)
Non affliget Dominus fame animam iusti et cupiditatem impiorum subvertet.
주님께서는 의인의 갈망은 채워 주시고 악인의 욕망은 물리치신다. (불가타 성경, 잠언, 10장3)
Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
미움은 싸움을 일으키지만 사랑은 모든 허물을 덮어 준다. (불가타 성경, 잠언, 10장12)
Melius est demensum holerum cum caritate quam vitulus saginatus cum odio.
사랑 어린 푸성귀 음식이 미움 섞인 살진 황소 고기보다 낫다. (불가타 성경, 잠언, 15장17)
Introduxit me in cellam vinariam, et vexillum eius super me est caritas.
(여자) 그이가 나를 연회장으로 이끌었는데 내 위에 걸린 그 깃발은 ‘사랑’이랍니다. (불가타 성경, 아가, 2장4)
Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eum.
큰 물도 사랑을 끌 수 없고 강물도 휩쓸어 가지 못한답니다. 누가 사랑을 사려고 제집의 온 재산을 내놓는다 해도 사람들이 그를 경멸할 뿐이랍니다. (불가타 성경, 아가, 8장7)
Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit.
배는 이득을 바라는 마음이 고안해 내고 장인의 지혜가 만들어 낸 것입니다. (불가타 성경, 지혜서, 14장2)
" Vade et clama in auribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Recordatus sum tui, caritatis adulescentiae tuae et amoris desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra, quae non seminatur.
“가서 예루살렘이 듣도록 외쳐라. ─ 주님께서 이렇게 말씀하신다. ─ 네 젊은 시절의 순정과 신부 시절의 사랑을 내가 기억한다. 너는 광야에서, 씨 뿌리지 못하는 땅에서 나를 따랐다.” (불가타 성경, 예레미야서, 2장2)
De longe Dominus apparuit mihi: " In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia.
주님께서 먼 곳에서 와 그에게 나타나셨다. “나는 너를 영원한 사랑으로 사랑하였다. 그리하여 너에게 한결같이 자애를 베풀었다. (불가타 성경, 예레미야서, 31장3)
Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum;
또 불법이 성하여 많은 이의 사랑이 식어 갈 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 24장12)
Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere.
불행하여라, 너희 바리사이들아! 너희가 박하와 운향과 모든 채소는 십일조를 내면서, 의로움과 하느님 사랑은 아랑곳하지 않기 때문이다. 그러한 십일조도 소홀히 해서는 안 되지만, 바로 이러한 것들을 실천해야 한다. (불가타 성경, 루카 복음서, 11장42)
spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
그리고 희망은 우리를 부끄럽게 하지 않습니다. 우리가 받은 성령을 통하여 하느님의 사랑이 우리 마음에 부어졌기 때문입니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 5장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION