라틴어 문장 검색

et quia narrationum, excepta qua in causis utimur, tres accepimus species, fabulam, quae versatur in tragoediis atque carminibus, non a veritate modo sed etiam a forma veritatis remota;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 46:1)
nam in secundo carminum dicit de histo- riis "periculosae plenum opus aleae tractas et incedis per ignes suppositos cineri doloso", item paulo post "pau- lum severae musa tragoediae desit theatris". quem carmen suum, licet rusticum, tamen amare confirmat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 842)
Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse prosilivit petens, ut expectarent viderentque, quem admirator auri exitum faceret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 15:1)
Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstes, uixit enim ad extremam senectam, cum igitur accusaretur a filio suomet dementiae, quasi iam per aetatem desiperet, protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam tragoediarum, quam forte tum in eo tempore conscribebat, eam iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione sua addidisse, nisi ut audacter dementiae condemnarent, si carmina senis displicerent.
(아풀레이우스, 변명 35:1)
ego autem sicut in causis agendis efficere aliquid et eniti fortasse possum, ita recitatione tragoediarum et ingredi famam auspicatus sum, cum quidem in Neronem inprobam et studiorum quoque sacra profanantem Vatinii potentiam fregi, hodie si quid in nobis notitiae ac nominis est, magis arbitror carminum quam orationum gloria partum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 11장 2:1)
Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: " Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare!
그때 모세와 이스라엘 자손들이 주님께 이 노래를 불렀다. 그들은 이렇게 노래하였다. “나는 주님께 노래하리라. 그지없이 높으신 분, 말과 기병을 바다에 처넣으셨네. (불가타 성경, 탈출기, 15장1)
Tunc cecinit Israel carmen istud: " Ascendat puteus. Concinite ei.
그때에 이스라엘은 이러한 노래를 불렀다. “우물아, 솟아라. 너희는 우물에게 노래하여라. (불가타 성경, 민수기, 21장17)
Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et doce filios Israel, ut memoriter teneant et ore decantent, ut sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israel.
“이제 너희는 이 노래를 적은 다음, 이스라엘 자손들에게 가르쳐 그들의 입에서 떠나지 않게 하여라. 이 노래는 이스라엘 자손들에게 나의 증인이 될 것이다. (불가타 성경, 신명기, 31장19)
Locutus est ergo Moyses, audiente universo coetu Israel, verba carminis huius et ad finem usque complevit:
모세는 이스라엘의 온 회중에게 이 노래를 끝까지 똑똑하게 들려주었다. (불가타 성경, 신명기, 31장30)
Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul,
주님께서 다윗을 그의 모든 원수들과 사울의 손아귀에서 건져 주신 날, 다윗은 이 노래로 주님께 아뢰었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 22장1)
Locutus est quoque Salomon tria milia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque et mille.
그는 잠언을 삼천 개나 지었고, 그의 노래는 천다섯 편이나 되었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 5장12)
Et dicite: "Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemus in carminibus tuis.
너희는 말하여라. “저희 구원의 하느님, 저희를 구원해 주소서. 민족들에게서 저희를 모아들이시고 구해 주소서. 저희가 당신의 거룩하신 이름을 찬송하고 당신을 찬양하여 영광으로 삼으오리다.” (불가타 성경, 역대기 상권, 16장35)
Sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitae in organis carminum Domini, quae fecit David rex ad laudandum Dominum: " Quoniam in aeternum misericordia eius ", hymnos David canentes per manus suas. Porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat.
사제들은 자기 자리에 늘어서고, 레위인들도 주님을 찬양하는 악기들을 들고 섰다. 그 악기들은 다윗 임금이 레위인들을 시켜 “주님의 자애는 영원하시다.” 하며 찬양할 때에 주님께 찬송하려고 만든 것이다. 또 레위인들 맞은쪽에서 사제들이 쇠 나팔을 부는 동안, 온 이스라엘은 서 있었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 7장6)
quia in diebus David et Asaph ab exordio erant catervae cantorum et carmina laudis et actionis gratiarum Deo.
옛날 다윗과 아삽 때에도 성가대의 우두머리가 있었고, 하느님께 찬미와 찬송을 드리는 노래가 있었던 것이다. (불가타 성경, 느헤미야기, 12장46)
sed nemo dixit: "Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,
아무도 말하지 않습니다. “나를 만드신 하느님께서는 어디 계신가? 밤에도 노래 부르게 하시는 분, (불가타 성경, 욥기, 35장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION