라틴어 문장 검색

Hec de amore ac dilectione Dei et proximi et corporalium rerum breviteret summatim tibi scribere curavi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 95:1)
Hec tibi, fili karissime, de amore et dilectione Dei et proximi et aliarumrerum et de forma vite breviter et summatim scribere curavi, non tamenad plenum propter parvitatem mee scientie.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 98:18)
Super quorum moribus licet in actibus principis Marci, et postea aliquotiens memini rettulisse, tamen nunc quoque pauca de eisdem expediam carptim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 2:1)
Et quoniam mirari posse quosdam existimo, haec lecturos forsitan (si contigerit), quam ob rem cum oratio ad ea monstranda deflexerit quae Romae geruntur, nihil praeter seditiones narrator et tabernas et vilitates harum similis alias, summatim causas perstringam, nusquam a veritate sponte propria digressurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 2:1)
Sed inter vepres rosae nascuntur, et inter feras non nullae mitescunt, itaque carptim eius praecipua, quae sunt comperta, monstrabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 4:2)
Res ardua poscit et flagitat, propugnatores mei reique publicae fortes et fidi, qui mecum pro statu provinciarum vitam saepius obiecistis, quoniam Caesarem vestrum firmo iudicio ad potestatum omnium columen sustulistis, perstringere pauca summatim, ut remedia permutatae rei iusta colligantur et cauta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 3:1)
Replicare nunc convenit tempora, et narrare summatim, quae dum aguntur in Galliis ante dicta, Constantius hiemans Antiochiae, domi militiaeque perfecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 1:1)
Dinumeratis carptim bonis, quae scire potuimus, nunc ad eius vitia veniamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 8:1)
Nunc locorum situm (quantum ratio sinit), carptim breviterque absolvam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 10:1)
Digestis bonis quae scire potuimus, nunc ad explicanda eius vitia veniamus, licet dicta sint carptim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 16:1)
Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt timuerim docere succincte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 2:1)
Et quoniam addici post cruciabiles poenas vidimus multos, ut in tenebrosis rebus confusione cuncta miscente, summatim quia nos penitissima gestorum memoria fugit, quae recolere possumus, expeditius absolvemus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 24:1)
quae funera tunc explicari poterunt carptim, si ad ea quoque venerimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 8:2)
nunc confisi quod nec metu nec adulandi foeditate constricta posteritas, incorrupta praeteritorum solet esse spectatrix, summatim eius numerabimus vitia, post et praecipua narraturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 1:2)
Hi bipertiti per utramque mundi plagam Halani, quorum gentes varias nunc recensere non refert, licet dirempti spatiis longis, per pagos (ut Nomades) vagantur immensos, aevi tamen progressu, ad unum concessere vocabulum, et summatim omnes Halani cognominantur, ob mores et modum efferatum vivendi, eandemque armaturam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION