라틴어 문장 검색

illicoque me, raptim transcursa proxima porticu, triclinio, in quo dominus aedium sacrificales epulas cum sacerdotibus deae cenitabat, incunctanter immitto nec pauca rerum apparatus cibarii, mensas etiam impetu meo collido atque disturbo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:3)
nam et opportune maritus foris apud naccam proximum cenitabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:9)
QUAM festive responderit Xanthippae uxori Socrates, petenti ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , XI1)
Insequenti tempore Ventiponem oppidum cum oppugnare coepisset, deditione facta iter fecit in Carrucam, contra Pompeium castra posuit.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:8)
' ex hac inobseruantia nonnumquam uel ante initum uel post dimissum conuiuium solus cenitabat, cum pleno conuiuio nihil tangeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 76장 2:5)
cenitabatque nonnumquam et in publico, naumachia praeclusa uel Martio campo uel circo maximo, inter scortorum totius urbis et ambubaiarum ministeria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 27장 2:2)
numquam minus mille carrucis fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata phalerataque Mazacum turba atque cursorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 3:4)
Nec feriatus ibat ante carrucam, Sed tuta faeno cursor ova portabat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII3)
Centenis quod emis pueros et saepe ducenis, Quod sub rege Numa condita vina bibis, Quod constat decies tibi non spatiosa supellex, Libra quod argenti milia quinque rapit, Aurea quod fundi pretio carruca paratur, Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXII1)
O iucunda, covinne, solitudo, Carruca magis essedoque gratum Facundi mihi munus Aeliani!
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXIV1)
ego si foris cenitarem, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 16 2:1)
itaque non desino apud istos, qui nunc dominantur, cenitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 7 1:7)
puto enim te audisse, si forte ad vos omnia perferuntur, illos apud me declamitare, me apud illos cenitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 8:6)
id foris cenitando facillime consequere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 24 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION