라틴어 문장 검색

ut cum quadruplatore agam, bis duplum quinquennium faciam, uiginti annos semel detraham.
(아풀레이우스, 변명 87:12)
Insequenti tempore Ventiponem oppidum cum oppugnare coepisset, deditione facta iter fecit in Carrucam, contra Pompeium castra posuit.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:8)
numquam minus mille carrucis fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata phalerataque Mazacum turba atque cursorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 3:4)
Nec feriatus ibat ante carrucam, Sed tuta faeno cursor ova portabat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII3)
Centenis quod emis pueros et saepe ducenis, Quod sub rege Numa condita vina bibis, Quod constat decies tibi non spatiosa supellex, Libra quod argenti milia quinque rapit, Aurea quod fundi pretio carruca paratur, Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXII1)
O iucunda, covinne, solitudo, Carruca magis essedoque gratum Facundi mihi munus Aeliani!
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXIV1)
videt enim, si a pueris nobilibus, quos adhuc elusit, si a quadruplatoribus, quos non sine causa contempsit semper ac pro nihilo putavit, accusandi voluntas ad viros fortis spectatosque homines translata sit, sese in iudiciis diutius dominari non posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 2:6)
putant fore ut, si paulatim haec consuetudo serpere ac prodire coeperit, per homines honestissimos virosque fortissimos, non imperitos adulescentulos aut illius modi quadruplatores leges iudiciaque administrentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 1:2)
hi sunt, quorum comparationi digitum tollerent Narcissus Asiaticus, Massa Marcellus, Carus Parthenius, Licinus et Pallas, hi sunt, qui invident tunicatis otia stipendia paludatis, viatica veraedariis 2 mercatoribus nundinas, munuscula lega- tis portoria quadruplatoribus, praedia provincialibus flamonia municipibus, arcanis pondera mensuras allectis salaria tabulariis, dispositiones numerariis praetorianis sportulas, civitatibus indutias vectigalia publicanis, reverentiam clericis originem nobilibus, consessum prioribus congressum aequalibus, cinctis iura discinctis privilegia, scholas instituendis mercedes instituentibus litteras institutis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 3:1)
sed populum Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae personam laturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 801:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION