라틴어 문장 검색

equorumque plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati, raptentur, aut in subsidiis ferocientes, prodant hinnitu densiore vectores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 2:2)
, cum subito (monstrosa mihi turpisque relatu fabula) Rufini castratus prosilit heres, et similes iterum luctus Fortuna reduxit, ut solum domini sexum mutasse viderer.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:312)
Neque enim alio distat bonus taurus a castrato, nisi quod huic torva facies est, vegetior aspectus, breviora cornua, torosior cervix, et ita vasta, ut sit maxima portio corporis, venter paulo subtruncior, qui magis rectus et ad ineundas feminas habilis sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 20장 1:4)
Nam prius quam feminas inire possint mares castrati, cum bimatum expleverunt,enecantur, et pelles eorum propter pulchritudinem lanae maiore pretio quam alia vellera mercantibus traduntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 4:2)
"Ne Dareus quidem hereditarium Persarum accepit imperium, sed est in sedem Cyri beneficio Bagoae, castrati hominis, admissus:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:22)
"hoc vero novum est regnare castratum!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 41:7)
"nati sinciput elixi Pharioque madentis aceto."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII34)
In coena sumina, sinciput aprugnum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querquedulas elixas, lepores, altilia assa, amulum, panes Picentes.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 12:4)
mihi festa luce coquatur urtica et fissa fumosum sinciput aure, ut tuus iste nepos olim satur anseris extis, cum morosa vago singultiet inguine vena, patriciae inmeiat vulvae?
(페르시우스, 풍자, satire 654)
Dum illa carnis etiam paululum delibat . . . et dum coaequale natalium suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:1)
pars poplite secto mortis ad invidiam vivit, partemque cerebri hic galeae cum parte rapit, fortique lacerto disicit ancipiti miserabile sinciput ense.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 176)
Non tibi sanum est, adulescens, sinciput, intellego.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 254)
quom negabas mi esse sanum sinciput, et negabas me novisse, peregrinum aibas esse te?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2146)

SEARCH

MENU NAVIGATION