라틴어 문장 검색

CAERIMONIAE impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 2:1)
Verum maxime custodiendum est curatori, qui apes nutrit, cum alvos tractare debebit, uti pridie castus ab rebus venereis, neve temulentus,nec nisi lotus ad eas accedat, abstineatque omnibus redolentibus esculentis,ut sunt salsamenta, et eorum omnia liquamina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 3:1)
Verum, seu piscis seu porrum et caepe trucidas,utere Pompeio Grospho et, siquid petet, ultrodefer;
(호라티우스의 첫번째 편지, 128)
effigies sacri nitet aurea cercopitheci, dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae atque vetus Thebe centum iacet obruta portis, illic aeluros, hic piscem fluminis, illic oppida tota canem venerantur, nemo Dianam, orrum et caepe nefas violare et frangere morsu;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV3)
"hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro, qui, quandoque iugum perfusa ad compita figit, seriolae veterem metuens deradere limum, ingemit hoc bene sit tunicatum cum sale mordens caepe, et farrata pueris plaudentibus olla pannosam faecem morientis sorbet aceti?"
(페르시우스, 풍자, satire 423)
Idibus in magni castus Iovis aede sacerdos semimaris flammis viscera libat ovis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권329)
Megalesius hinc spado diris incensus furiis caeca ad responsa vocatur, sunt qui quadriviis brevioribus ire parati vilia Niliacis venerantur holuscula in hortis, porrum et caepe deos inponere nubibus ausi, albaque et senapin 1 caeli super astra locare.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2306)
"adpone porris religiosas arulas, venerare acerbum caepe, mordax allium."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1103)
Verum seu piscis seu porrum et caepe trucidas, utere Pompeio Grospho et, si quid petet, ultro defer;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 128)

SEARCH

MENU NAVIGATION