라틴어 문장 검색

Quorum Scudilo destillatione iecoris pulmones vomitans interiit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 24:3)
CAERIMONIAE impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 2:1)
quam cum pecudes biberunt, nausea correptae vomitant, atque expurgantur, omnique bile depulsa, cicercula vel faba dura muria con- spersa, deinde, sicut hominibus, aqua calida potanda permittitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 5:3)
Verum maxime custodiendum est curatori, qui apes nutrit, cum alvos tractare debebit, uti pridie castus ab rebus venereis, neve temulentus,nec nisi lotus ad eas accedat, abstineatque omnibus redolentibus esculentis,ut sunt salsamenta, et eorum omnia liquamina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 3:1)
Sed uel praecipue luxuriae saeuitiaeque deditus epulas trifariam semper, interdum quadrifariam dispertiebat, in iantacula et prandia et cenas comisationesque, facile omnibus sufficiens uomitandi consuetudine.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 13장 1:1)
Idibus in magni castus Iovis aede sacerdos semimaris flammis viscera libat ovis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권329)
Hoc multo fortius est, ebrio ac vomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperatius, non excerpere se nec insigniri nec misceri omnibus et eadem, sed non eodem modo, facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 4:1)
Cum penes te palma fuerit et propinationes tuas strati somno ac vomitantes recusaverint, cum superstes toti convivio fueris, cum omnes viceris virtute magnifica et nemo vini tam capax fuerit, vincens a dolio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 24:2)
quid me potest adiuvare rector navigii attonitus et vomitans ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION