라틴어 문장 검색

His casibus proeliorum ita luctuose finitis, nostri proximos Marcianopoleos petivere secessus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 1:1)
haec est velut imperatoria virtus copias suas partientis ad casus proeliorum, retinentis partes per castella tuenda custodiendasve urbes, petendos commeatus, obsidenda itinera, mari denique ac terra dividentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 277:2)
Proinde quoniam - ut Mantuanus vates praedixit excelsus - maius opus moveo maiorque mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et situm ostendere puto nunc tempestivum, ne inter procinctus ardentes, proeliorumque varios casus, ignota quibusdam expediens imitari videar desides nauticos, attrita lintea cum rudentibus, quae licuit parari securius, inter fluctus resarcire coactos et tempestates.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 1:1)
at Meherdates validis auxiliis nudatus, ceterorum proditione suspecta, quod unum reliquum, rem in casum dare proelioque experiri statuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장3)
casum autem proelii nemo nostrum erat quin timeret, sed, ita ut constantibus hominibus par erat, non aperte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 169:5)
casum autem proeli nemo nostrum erat quin timeret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 169:5)
quibus proelium et festinati casus placebant, disiectos et longinquitate itineris fessos ne animo quidem satis ad obsequium coaluisse disserunt, proditores nuper hostesque eius quem rursum foveant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장6)
Opus adgredior opimum casibus, atrox proeliis, discors seditionibus, ipsa etiam pace saevum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장1)
contra ea amicorum, qui alii alio casu servati ex proelio Pellam venerant, cum saepe arcessiti essent, nemo ad eum venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 542:2)
sed tum astu locorum fraude prior, vi militum inferior, transfert bellum in Ordovicas, additisque qui pacem nostram metuebant, novissimum casum experitur, sumpto ad proelium loco, ut aditus abscessus, cuncta nobis importuna et suis in melius essent, hinc montibus arduis, et si qua clementer accedi poterant, in modum valli saxa praestruit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 33장2)
proelia, quamuis minimum fortunae casibusque permitteret, aliquanto constantius inibat, quotiens lucubrante se subito ac nullo propellente decideret lumen et extingueretur, confidens, ut aiebat, ostento sibi a maioribus suis in omni ducatu expertissimo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 19장 1:2)
non enim ultima desperatione sed poscente proelium exercitu remisisse rei publicae novissimum casum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장8)
damnati omnes alius alio casu periit, pars naufragio, pars proelio;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 89장 1:2)
cognitoque quosdam, immo vero fortissimum quemque variis quidem sed impigris casibus oppetisse, suadet, tantisper pacatis itineribus omniumque proeliorum servatis induciis, inquisitioni commilitonum potius insisteretur et tirocinio novae iuventutis ad pristinae manus numerum Martiae cohortis facies integraretur:
(아풀레이우스, 변신, 7권 4:3)
Sulla a Caesare in castris relictus liberatis suis hoc fuit contentus neque proelio decertare voluit, quae res tamen fortasse aliquem reciperet casum, ne imperatorias sibi partes sumpsisse videretur.
(카이사르, 내란기, 3권 51:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION