라틴어 문장 검색

alioqui sordido se et contumelioso labore non conteret nec in negotiis erit negotii causa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 8:2)
Adulationes adeo auersatus est, ut neminem senatorum aut officii aut negotii causa ad lecticam suam admiserit, consularem uero satisfacientem sibi ac per genua orare conantem ita suffugerit, ut caderet supinus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 27장 1:1)
proinde eo animo te velim esse quasi mei negoti causa in ista loca missus esses;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 10 12:2)
Romae nicrise "needo a. 710 (44). CICERO CORNIFICIO C. Anicius, familiaris meus, vir omnibus rebus ornatus, negotiorum suorum causa legatus est in Africam legatione libera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 212)
in mentem tibi non venit quid negoti sit causam publicam sustinere, vitam alterius totam explicare atque eam non modo in animis iudicum, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem, commoda provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum defendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 8장 3:3)
causa est negotium omnibus suis partibus spectans ad quaestionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 81:2)
causa est negotium, cuius finis est controversia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 81:4)
At ille, ne opus religiosum negotiorum regalium causa intermitteretur, petiit presbyterum suum Cynibillum, qui etiam frater germanus erat ipsius, pia coepta conplere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:9)
Populi recensum uicatim egit, ac ne plebs frumentationum causa frequentius ab negotiis auocaretur, ter in annum quaternum mensium tesseras dare destinauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 2:1)
Cur ergo non eidem in iure civili, praesertim cum in causis et in negotiis et in foro conteramur, satis instructi esse possumus ad hoc dumtaxat, ne in nostra patria peregrini atque advenae esse videamur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 249:5)
Nihil est negoti eius modi causam cognoscere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 100:7)
quibus autem idcirco negaris, quod te impeditum esse dixeris aut amicorum hominum negotiis aut gravioribus causis aut ante susceptis, inimici discedunt omnesque hoc animo sunt ut sibi te mentiri malint quam negare.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 12장 1:5)
Verum caveant principes ne propalationis negotiorum suorum ipsi in causa sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 4:4)
Etenim temerarium existimo divinare quam spatiosa sit causa inaudita, tempusque negotio finire cuius modum ignores, praesertim cum primam religioni suae iudex patientiam debeat, quae pars magna iustitiae est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 8:1)
Sed videlicet Tiro animum non advertit non esse in omnibus rebus cavendis eandem causam, neque humanae vitae negotia et actiones et vel occupandi vel differendi vel etiam ulciscendi vel cavendi similia esse pugnae gladiatoriae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION